Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 090071
Signature: 090071
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1069, [Salerno]
x
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus
domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense februario
septima indictione. Ante me Siconem comitem et
iudicem Ursus qui vocitatur Cafarellu filius quondam Sergii
castaldei et Pulissena uxor sua filia quondam Alferii coniuncti
sunt cum Petrus filius quondam Palumbi congnomento
Scannapecus et per ipsa Pulissena ostensa (est) una
cartula, que continebat:
Qualiter ante Grimoaldum comite et iudice venerant
infante nomine Iohannes filius quondam Iohanni qui
vocabat Scanapecu et fuit Amalfitanus et cum eum venerant
due germane sue, una nomine Mucza relicta
quondam Petri Pascali filii quondam ***** qui fuerat
ex genere Romanorum et ipsa alia nomine Tanda
que tando innupta erat. et dixerat habere communiter
cum ambo ipse germane sue inclitam medietatem de
una pecia de terra cum vinea et casa fabrita et palmentum
cum valneo in loco Trasvoneia ubi propio
Troccle dicitur, ubi illis residentes erant, et in eius presentia
ostenderant duo brebi divisionis.
Primum ex illis continebat qualiter Sergio thio illorum
filius Palumbi cum supradictus Iohannes genitor eorum
coniuncti fuerant cum Romoaldus filius quondam
Risi et cum Roderisi et Leo et Alferi germani filii
quondam Roderici, at dividendum cum eis rebus quas
ipse Sergius cum Leo presbiter Longnulu per brebem
da ipsis Risus et Rodericus compreensum habuerant at
pastenandum. et ipse Leo presbiter sortione sua de
predicta rebus ipsorum Romoaldi et Roderisi et Leoni
et Alferi remiserat potestati, et ipsi Romoaldus et Roderisi
et Leo et Alferi aliquantum de ipsa rebus ipsorum
Iohanni et Sergii per fines et mensuras in sorte tradiderant:
a parte orientis finis bia que pergit in ipso
loco Troccle, inde passus sexaginta sex; a septemtrione
posuerant finem ipsorum Romoaldi et Roderisi et
Leoni et Alferii saliebat da ipsa bia recte in ipsa pars
occidentis et aliquantum revolbevat in capite et
exiente in alia via, erant exinde per ipsa parte passus
triginta sex, et da inde per ipsa via descendente
et coniungebat in ipsa priore via, erat passus quinquaginta
tres, suprascripta mensuria iusto passu hominis
fuerat mensurata. tali ordine illut eorum in sorte tradiderant
ut, si aliquando tempore illis vel illorum heredes
illut daturum aut vinditurum haberent, non haverent
potestatem cuicumque homini illut dare aut vindere
nisi ipsorum Romoaldi et Roderisi et Leoni et Alferi et
eredum illorum, et si cuicumque homini illut vel exinde
dederit sine illorum volumtate sine pretium perveniret
ipsa illorum sors ipsorum Romoaldi et Roderisi
et Leoni et Alferi et ad illorum heredes, sicut ipsum
brebem continebat; scriptum erat per Ademarium notarium
et ibi erant testati Alderissi et Iohannes notarii
emissum de tricesimo sexto anno principatus domni
Guaimarii et sexto anno principatus domni Guaimari
filii eius, mense martio septima indictione.
Ipsum secundum brebem continebat qualiter supradictus
Iohannes filius Palumbi coniunctus fuerat ante
testes cum predicto Sergio germano suo et diviserant
inter se ipsam supradictam rebus quas in sorte eorum
tradiderant ipsi Romoaldus et Roderisi et Leoni et Alferi
per suprascripte fines et mensuras, et fecerant inde
duas sortes ad equale mensura, una sorte in parte
orientis et alia in parte occidentis, et terminos inter
ambo ipse sortes fixerant. et ipse Iohannes genitor
eorum compreenserat exinde ipsam sortem da pars
orientis et ipse Sergius compreenserat ipsam sortem
da pars occidentis, sicut ipsum brebem continebat
scriptum per Ademari notarium, testatum per Alderissi
et Iohanni notarii de tricesimo septimo anno principatus
domni Guaimari et octavo anno principatus
domni Guaimarii eius filii, mense ianuario nona indictione.
Post hoc factum ipse infantulus una cum ipsa Mucza
et Tanda germane sue et cum ipse mulieres essent procuratores
illorum ante eius presentia, per ipsam cartula
venumde(de)rant ipsorum Romoaldi et Alferi et Pantaleoni
Atrianensi filio quondam Petri tota et inclita
suprascripta pecia de terra cum vinea, qualiter ipsius
Iohanni genitor ipsorum Iohanni et Mucze et Tande
per supradictum brebem divisionis illut in sorte conpreenserat
ab ipso Sergio germano suo cum ipsa casa
et palmentum et valneum et cum omnia intro ipsa rebus
abentibus omnibusque suis pertinentiis, cum supradictum
brebem et cum vice de via de ipsa rebus at securiter
et firmiter a tando et semper supradicti Romoaldus
et Alferi et Pantaleoni et eorum heredibus inclita
supradicta venditione havendi domanandi possidendi et
omnia inde faciendi quod voluerint. verum quia ipse
infans cum suprascripte sororis sue de suprascripta rebus
vendiderunt ipsi Romoaldo integram medietatem et
de reliqua medietate vendiderunt ipsi Alferii de sex sortibus
inclitas quinque sortes et ipsum sextam sortem
vendiderunt suprascripti Pantaleoni. et propter
confirmationem ipsius venditionis ipsum infans una
cum ipse germane sue receperant ab ipsum Romoaldum
auri tari voni viginti pro ipsa medietate de ipsa rebus
quod exinde emit, et ab ipsum Alferi receperunt auri
tari voni decem et septem minus tertiam partem unius
ex ipsi tareni quantum per rationem de ipsa rebus ei
vendiderunt, et ab ipsum Pantaleonem receperant auri
tari voni tres et tertiam partem unius tareni sicut per
rationem ex ipsa rebus ei vendiderunt in omni deliveratione,
sicut ipsa cartula continet scripta per Ademarium
notarium de vicesimo quarto anno principatus
Salerni domni Guaimarii gloriosi principis et quarto
anno principatus eius Capue et ducatus Amalfi
et tertio anno ducatus illius Sirrenti et primo anno
suprascriptorum principatuum et ducatuum suprascripti
domni nostri Gisulfi eximii principis et ducis filii
eius, mense magio indictione decima, et ibi subscriptus
est ipsum Grimoalt comes et iudex.
Cum autem suprascripta cartula fuit ostensa atque perlecta,
ipsa Pulisxena volebat venumdare ipsas quinque portiones de
suprascripta terra cum vinea de ipso locum Trasvoneia ubi
propio Troccle nuncupatur, quod ei per successione pertinet a
parte suprascripti Alferii genitor eius, et ipsius Alferi pertinuerat
per suprascriptam cartulam per datum ipsorum infantem
et predicte sororis sue quemammodum suprascripta cartula
continet. ego vero, memor capituli que in Langnobardorum
regum edicto scriptum est de muliere que res suas
consentiente viro suo aut comuniter venumdare voluerit, fecit
notitia duos parentes suos secum abet; et coram ipsis suis
parentibus et mea nulla violentia se pati non reclamavit, nisi
sua volumtate ipsas portiones de suprascriptas res ut superius
sivi pertinere dixit vendere vellet et ipsis suis parentibus in
anc venditionem manum ponent et ipsa se venditricem fecit,
sicut et ipse Ursus viro et mondoalt eius inde ei consentiens
fuit ut oc quod vendiderit stavilem sit et ego in ac cartulam
manum ponam, quam Iohannes scriba cum notitia ipsorum
parentum et mea hanc cartulam scribit. quo facto, sicut ipsi
Pulisxene congruum fuit, sua volumtate, per conbenientia,
per hanc cartulam, per volumtate suprascripti Ursonis viro et
mundoalt suum, cum quo omnia que in anc cartula scripta
vel scrivenda sunt feci, vendidit suprascripti Petri pro vice
sua et pro vice Costantino germano suo filio iamdicti Palumbi
genitori suo integrum illut quod ei sicut suprascriptum
est pertinere dixit per suprascriptas fines et mensuras, cum
omnibus que intra illut sunt cunctisque suis pertinentiis et
cum vice de ipsis viis. ea ratione ut semper sit in potestate
ipsorum germanorum et heredum illorum et liceat illis et
eorum heredibus de eo facere quod voluerint; et propter confirmatione
uius vendictionis ipsa Pulissena suscepi a suprascripto
Petro pro parte sua et ipsius germani sui auri tarenos
vonos quadraginta et octo in omni deliveratione. et per
conbenientia ipsa Pulissena guadiam ipsi Petro pro vice sua
et ipsius germani sui dedit et fideiussorem ei pro sua et illius
parte posuit Stefanum Atrianensem filium quondam
Leonis congnomento Bissinello, et per ipsam guadiam obligavit
se et eius heredes semper defendere ipsorum germanorum
et ad eorum heredes integrum illut quod ipsius Petri pro
vice sua et ipsius germani sui vendidit ab omnibus hominibus
et partibus; et tribuit ei licentia ut, cum ipsi germani et eorum
heredes voluerint, suprascriptam venditione per se defendere
licentiam et potestatem habeant qualiter voluerint, cum
omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipsa Pulissena et eius heredes
ipsorum germanorum et eorum heredibus non adimpleverint et
suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et eius heredes
componere ipsorum germanorum et eorum heredibus
quinquaginta auri solidos costantinatos et sicut superius
scriptum est adimplere. et per conbenientia ipse Ursus Cafarellu
obligavit se, si superscriptum aliquit vel exinde removere
aut contradicere presumpserint, per conbenientia obligavit
se et eius heredes componere ipsorum germanorum et ad
eorum heredes quinquaginta auri solidos costantinatos et
tacitos ex oc atversus illos permaneant. quod autem superius
disturbatum est legit an, et inter virgulos scriptum est legit
Tanda. Et taliter tibi suprascriptus Iohannes notarius scribere
precepi. S.
+ Ego qui supra Sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 212-217, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 090071, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/090071/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success