useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090090
Signature: 090090
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
   
x
[+ In nomine Domini. Vicesimo octabo ha]nno princibatus domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mense aprelis octaba indictione. Dum ego Iemma filia quondam Ademario et uxor sum istius Simi profiteor [habere rebus in loco Cam]ella ab ipsa meo genitore et congruum michi est unanimiter cum predicto vir meus, in cuius mundium me palam facio esse, pro Deo [amore et saluti]s anime nostre offerimus illud in monasterio Sancti Archangeli qui situm est in mons Corace de Cilentus. et ydeo coram Iohannis m(i)nisteriali [et aliorum] subscriptorum testium tradidimus integras nostras scriptas res ut undecumque vel quomodocumque ratione inbentus nobis rebus dederit per locum Camella et per aliis locis et cum sedibilibus et intus castelli et a foris integrum illud tradimus in eadem ecclesia, que sunt vineis, terris, campis, silbis, [cum omnibus] stabilibus rebus nostris pertinentibus, inclitum illud in prepha(ta) ecclesia offerimus cum omnia infra se habentibus et vice de viis securiter semper pars eidem monasterio illud [abend]um, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum, quod pars ipsum monasterium placuerit sine omni nostra et de nostris heredibus contrarietate. unde pro taliter et firma stavilitate nos iamdicti vir et mulier guadiam dedimus vobis domno Petrus abbas eidem monasterii et Landus advocator eidem monasterii et fideiussore vobis posuimus Landus presbiter et filius quondam Iohannis de locum Ruticini; et per ipsam gudiam obligamus nos et nostris heredibus semper defensandum scriptas nostras res qualiter diximus ad pars prefatum monasterium da omnes homines, et quando ipsa ecclesia voluerit exinde esse [auctores] et defensores cum omni monimine quas inde abuerit, licentiam habeat. quod si taliter nos iamdicti vir et mulier ad pars pref[atum monasterium] non adimpleverimus et aliquit exinde substrahere vel remobere quesierimus per nos vel per apposita persona, per ipsam gu[adiam obligamus nos qui supradicti vi]r et uxor et nostris heredibus ad componendum ad pars prefatum monasterium et cui scriptum istum pro vice eadem ecclesia in manus paruerit [quinquaginta auri solidos constan]tini et que supra legitur firmiter permaneat. Et taliter scribsi ego Landus presbiter et notarius et interfui; et hubi dicitur [...] intus, ita est. S. + Ego Rainaldus presbiter. + Ego Achinu presbiter. [+ Ego Iohannes] Musuricla ministerialis.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 264-265, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.