useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090103
Signature: 090103
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1071, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo nono anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense februario nona indictione. Ego Alfanus gratia Dei archiepiscopus sanctæ sedis huius Salernitani archiepiscopatus clarifico quoniam Leo religiosus abbas monasterii Sanctæ et individuæ Trinitatis, quod constructum est foris hac civitate in loco ubi Metilianum dicitur, ac spiritualis pater meus et Vibus vicecomes filius quondam Petri a nobo fundamine construere fecerunt ecclesiam in honore Beati confessoris Nikolay intra hanc a Deo conserbatam Salernitanam civitatem in proprio ipsius monasterii et ipsius Vibi in plaia montis. et ipsi Leo abbas et Vibus venerunt ad me valde postulantes ut per convenientiam, per firmam securitatem confirmarem eis integram ipsam ecclesiam et omnes res stabiles et mobiles quæ ipsi ecclesiæ pertinentes sunt et fuerint, et illi darent michi quinque libras argenti pro dirutis edificiis ipsius archiepiscopii restaurandis. et de hoc habui consilium cum clericis ipsius nostri archiepiscopii, set omnibus comparuit quatenus ipsas libras argenti hacciperem et iamdictam ecclesiam et omnes ipsas res stabiles et mobiles eis confirmarem ordine convenientiæ. et ideo, sicut michi Alfano congruum fuit, mea voluntate, per hanc cartulam, ordine convenientiæ, coram presentia Siconis comitis et iudicis, dum et ydonei interessent homines, confirmavi ipsi Leoni abbati pro parte ipsius monasterii et ipsi Vibo vicecomiti pro parte sua integram ipsam ecclesiam, quæ iam per me in ipsius sancti Nikolai honore dedicata est, et omnes res stabiles et mobiles ipsi ecclesiæ pertinentes cum omnibus quæ intra eas sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de plateis et anditis et viis suis et cum omnibus moniminibus ex eis continentibus et cum omnibus aliis rebus stabilibus et mobilibus, quæ per alios homines de suis proprietatibus et per ipsum Leonem abbatem et successores eius de proprietatibus ipsius monasterii et per ipsum Vibum et eius heredes de suis proprietatibus quocunque modo in iamdicta ecclesia datæ vel oblatæ fuerint. ea ratione ut cuncta, que ipsi Leoni abbati et Vibo vicecomiti ut superius legitur confirmavi, semper sint in potestate ipsius abbatis et successorum eius et partis ipsius monasterii et ipsius Vibi et heredum eius. et ipse abbas et successores eius et pars iamdicti monasterii et ipse Vibus et eius heredes licentiam habeant de eis facere quod voluerint; et omni tempore ipsa ecclesia secura et libera permaneat a parte mea et successorum meorum et ipsius archiepiscopii. et omni tempore ipse abbas et successores eius et pars memorati monasterii et ipse Vibus et eius heredes potestatem habeant in ipsa ecclesia monachos vel alterius ordinis et gradus presbiteros et clericos secundum canonum instituta et beati patris regulam Benedicti ordinare qualiter voluerint, et in ea monachicum vel alium ecclesiasticum ordinem sicut decet peragere faciant, absque mea et successorum meorum et partium ipsius archiepiscopii contrarietate. et ipsi presbiteri et clerici, qui ut dictum est in ipsa ecclesia ordinati fuerint, licentiam habeant cartam fraternitatis in ipsam ecclesiam facere et habere sicut decet et in sabbato sancto cereum benedicere et infirmos visitare cum voluerint et mortuos cum voluerint cum officio sicut decet intra ipsam ecclesiam recipere et eis officium defunctorum facere et extra ipsam ecclesiam eos sepelire, et per domos eorum, qui ad ipsam ecclesiam annualiter ad Dei officium audiendum ierint, ire et aquam sanctificatam spargere et cruces in ipsis domibus ponere absque mea et successorum meorum et partium iamdicti archiepiscopii contrarietate vel requisitione. et nullo tempore ego et successores mei et pars iamdicti archiepiscopii quodlibet censum vel serbitium aut aliquam dationem ipsis monachis vel alterius ordinis et gradus presbiteris et clericis qui in eadem ecclesia constituti fuerint et partibus ipsius ecclesiæ tollere queramus; set et ipsi presbiteri et clerici, qui in eadem ecclesia ut dictum est ordinati fuerint, licentiam habeant omnem monachicum et canonicum ordinem in iamdicta ecclesia catholico more peragere qualiter voluerint et iustum fuerit; et nullam angariam ego vel successores mei vel pars iamdicti archiepiscopii illis inponamus, set omni tempore securi et absque omni molestatione permaneant. et si quolibet tempore ipsa ecclesia ceciderit vel forte diruta aut disturbata fuerit, pro ea renobanda vel restauranda tunc, postquam renobata vel restaurata fuerit et ipse abbas et successores eius et pars iamdicti monasterii et ipse Vibus et eius heredes me et successores meos rogaverint et scire fecerint, ad eam pergamus et ipsam ecclesiam et eius altaria quot in ea facta fuerint dedicemus; et si, quod absit, antequam ut dictum est renobetur vel restauretur vel post eius renobationem et restaurationem ecclesia ipsa vel altaria eius aut ex ipsis contaminata fuerint, ego et successores mei per omnes vices, per postulationem suprascripti Leonis abbatis et successorum eius et partis ipsius monasterii et ipsius Vibi et heredum eius ad ipsam ecclesiam pergamus et contaminatum illud sicut meruerit restauremus. et propter confirmationem huius convenientie suscepi ab ipsis Leone abbate et Vibo vicecomite ipsas quinque libras argenti pro ipsis edificiis restaurandis in omni deliberatione. et per convenientiam ego iamdictus Alfanus gratia Dei archiepiscopus obligo me et successores meos et partem prefati archiepiscopii, si sicut superius scriptum est non adimpleverimus et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserimus, componere ipsi Leoni abbati eiusque successoribus et parti ipsius monasterii et ipsi Vibo et illius heredibus sexcentos auri solidos constantinatos. Et taliter me iubente Grimoaldus notarius qui interfuit scripsit. S. + Ego qui supra Sico comes et iudex. + Ego Ademarius notarius me subscripsi. + Ego Iohannes notarius me subscripsi. + Ego Alfanus qui super gratia Dei archiepiscopus. + Ego Alfanus diaconus. + Ego Iohannes presbiter et cardinalis. + Ego Petrus subdiaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 319-322, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.