useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090119
Signature: 090119
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1072
  
x
+ In nomine Domini. Tricesimo anno princibatus domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mense ianuario quinta i[n]d[ictione]. Ego Guido filius quondam Urso qui fui natibo de Laurjiana et modo sum abitator in l[oc]um Ancilla Dei per combenientiam, coram bonorum hominum suprascriptorum testium et per anc cartulam et per manus domno Petrus, abbas Sancti Archangeli qui constructum est in mons Coraci, optuli inclita mea rebus in iamdicto monasterio cultum vel incultum cum omnia intus ipsa rebus abentes indeque pertinentes, cum aquis, finis et [vice] de biis, ubicumque vel quommodocumque per qualiscumque rebus michi est pertinente per tota fine de Cilento. in tali vero hordine ud ipsa suprascripta rebus fiat in me meique heredibus potestatis usumfruendi nato nasciente et de frudio faciamus quod boluerimus et faciamus serbitium a[nn]ualiter in iamdicto monasterio, sicut alii hominibus qui abunt offerta rebus in predicto monasterio et omni tempore retdamus rationem in parte iamdicta ecclesia. et si sicut scripta vel ex eis quicquam remobere vel contrare aut retroare quesierimus per qualiscumque ingenium vel rationem, per combenientiam obligo me ego Guido et meis eredibus at componendum tibi predicto abbas tuosque posteriores et in parte iamdicti monasterii vel cui scriptum istum pro vice de iamdicta ecclesia in manu paruerit triginta solidi auri costantini et que supra legitur in predicto hordine firme et stabile permaneat. et iterum, si nos vel nostris filii et heredes sine filio vel filia defuctis fuerimus vel si de anc terra exierimus, suprascripta rebus beniat in potestate de iamdicta ecclesia securo nomine; et si anc terra rebersi fuerimus usque in tribus annis, suprascripta rebus nobis nostrisque eredibus redeat potestatis qualiter in die illa inbenerimus, et nos retdamus rationem et serbiamus in iamdicto monasterio omni tempore nos et nostris eredibus in predicto hordine. Et taliter scribere rogabi te Sammarus presbiter et notarius. S. + Ego Achinu presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 355-356, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.