useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090126
Signature: 090126
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1072, Salerno
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense maio decima indictione. Dum in sacro Salernitano palatio coram presentia suprascripti domni nostri Gisulfi serenissimi et a Deo conserbati principis essem ego Petrus iudex et plures more solito circa eum essent fideles, ipse domnus benignissimus princeps, inspirante rerum omnium factore et gubernatore Deo, a quo bona cuncta procedunt, pro amore eiusdem domini et salvatoris nostri Iesu Christi et salute anime sue et anime domni Guaimarii invictissimi principis et ducis genitoris sui et per interventu domni Leonis reverentissimi abbatis monasterii Sanctæ et individuæ Trinitatis, quod conditum est foris hanc [S]alernitanam civitatem in loco Metiliano, spiritualis patris et oratoris sui, sicut ei placuit, sua voluntate, per hanc cartulam optulit in ipso monasterio de rebus pertinentibus sue reipublice in finibus Lucanie res in quibus ecclesiam Sancte semperque virginis Dei genitricis Marie que ad Gulia dicitur et alias ecclesias constructe sunt, que sunt per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte septemtrionis est finis qualiter incipit a mari, ab eo loco ubi petre albe sunt que dicuntur da lu Puczillu, et ascendit rectum in serra montis in quo ecclesiam Sancti Angeli intra has res constructa est, et ab ipsa serra vadit per medias serras montium usque media serra montis maioris qui dicitur de lu Corsicanu et inde descendit per mediam serritellam et iuxta ecclesiam Sancte Crucis usque viam que descendit in Duliarola; a parte orientis finis media serra montis qui discernit a loco Duliarola qualiter ab ipsa via vadit usque locum in quo Lacus est vocatus; a parte meridiei finis suprascripti domni principis sicut media vallicella et medium podium discernunt, qualiter descendit a media ipsa serra ab eo loco ubi Lacus dicitur rectum usque medio ribo, in eo loco ubi a lu Ponte dicitur, iuxta quod terminus fixus est, et sunt ab ipso termino usque viam que ibi a supto ducit, rectum mensurati iuxta ipsum ribum passus viginti sex, et ab eodem termino vadit per medium ipsum ribum in parte septemtrionis passus centum viginti usque vallonem per quod hyemis tempore aqua fluit, et transgrediente eo vadit in parte ipsa septemtrionis iuxta ipsum ribum rectum mensurati passus septuaginta, et revolvit in parte orientis iuxta ipsum ribum rectum mensurati passus viginti, et revolvit in parte septemtrionis iuxta ipsum ribum rectum mensurati passus centum duobus, et transgrediente eo vadit in parte occidentis iuxta res in qua ecclesiam Sancti Martini, ipsi domno principi pertinentem, constructa est, sicut terminatum est et sicut medio vallone discernit qualiter a suprascripto ribo ascendit usque viam que ducit ad ipsam ecclesiam Sancti Martini, iuxta quam salam fabricatam dicitur fuisse que destructa est, et ab inde ascendit in parte ipsa occidentis in medium torellum ubi terminus fixus est, et ab ipso termino ascendit in alio torello et inde ascendit per plaiam montis in ipsa parte occidentis usque serram montis qui dicitur de Licosa in eo loco ubi Curte de Cisari dicitur et vadit usque capite vallonis ulterioris; a parte ipsa occidentis finis medio ipso vallone qui descendit secus ecclesiam destructam Sancti Angeli, sicut revolvit et descendit usque mare prope ipsam ecclesiam Sancte Marie que iuxta litus maris edificata est, et secus mare vadit et coniungit in priore fine, cum omnibus que intra ipsas res sunt cunctisque suis pertinentiis et cum ipsis ecclesiis, que intra ipsas res per iamdictas fines et mensuras sunt, et cum vice de ipsis viis et de aliis viis suis. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partium suprascripti monasterii et liceat illum et successores eius et partes suprascripti monasterii de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipse domnus magnificus princeps sua voluntate obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod in eodem optulit monasterio, sicut suprascriptum est, ab omnibus hominibus, et tribuit ipsi domno abbati licentiam ut, quando ille et successores eius et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse domnus princeps et suos heredes ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii non adimpleberint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per convenientiam ipse domnus princeps sua benignitate obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii quingentos auri solidos constantinatos. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 370-372, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerno
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.