useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090132
Signature: 090132
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1072, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense septembri undecima indictione. Dum coram presentia domni Leonis reverentissimi abbatis monasterio Sancte et individue Trinitatis, quod construnctum est foris hanc a Deo conserbatam Salernitanam civitatem in loco Metiliano, essem ego Petrus iudex, Sergius cognomento Curiale filius quondam Landolfi coniunctus est cum Iohanne eiusdem monasterii monacho et per ipsum Sergium ostensa est una cartula divisionis ... . Que cum ostensa ac lecta fuit, sicut ipsi Sergio congruum fuit, sua voluntate, per convenientiam, per hanc cartulam venumdedit ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii totam et integram ipsam primam sortem, quam idem ipse Sergius compreenserat sicut suprascripta cartula continet, cum omnibus que intro eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et cum suprascripta cartula et cum aliis duabus cartulis ex eadem venditione continentibus, quarum prima scripta est per Petrum notarium de sextodecimo anno principatus suprascripti domni nostri principis, mense februario undecima indictione, in qua subscriptus est Ursus castaldeus et iudex; secunda scripta per eundem Petrum notarium de suprascripto sextodecimo anno principatus suprascripti domni nostri principis, mense maio decima indictione, in qua ipse Ursus castaldeus et iudex sublscriptus est. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem qualiter suprascriptum est semper sit in potestate suprascripti domni abbatis et successorum eius et partibus suprascripti monasterii et liceat ipsum domnum abbatem et suos successores et partem suprascripti monasterii de ea facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis ipse Sergius suscepit ab ipso Iohanne monacho pro parte suprascripti monasterii statutum pretium auri solidos tarenorum ex moneta Amalfitanorum triginta in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Sergius guadiam ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii dedit et fideiussorem ei posuit pro eiusdem monasterii parte Mansonem Atrianensem qui dicitur Tomacellum filium quondam Constantini Atrianensis, et per ipsam guadiam obligavit se ipse Sergius et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod eidem Iohanni monacho pro eiusdem monasterii parte sicut suprascriptum est venumdedit ab omnibus hominibus et partibus. ea ratione ut, quando ipse domnus abbas et eius successores et pars eiusdem monasterii ipsum Sergium et illius heredes defensores de eo habere quesierint, tunc per omnes vices ipse domnus abbas et suos successores et pars eiusdem monasterii dent ipsi Sergio et eius heredibus suprascriptas tres cartulas iusta ratione salbas habendas per omnes vices diebus sexaginta, et tunc per omnes vices ipse Sergius et suos heredes integrum illud ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii sicut suprascriptum est defendant; et post completos ipsos dies per omnes vices ipse Sergius et suos heredes cartulas ipsas rationaviliter salbas quales eis datas fuerint ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii reddant. et ipse Sergius tribuit licentiam ut, quando ipse domnus abbas et suos successores et pars eiusdem monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus monuminibus et rationibus quas de ea ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Sergius et suos heredes ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam et per ipsam guadiam ipse Sergius obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati et illius successoribus et partibus suprascripti monasterii centum auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. hec autem omnia suprascripta fecerunt dum ydonei interessent homines. suprascripto disturbato legitur ipsum Sergium et illius he; et quod inter virgulos scriptum est legitur ipsas. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S. + Ego Romoaldus notarius me subscripsi. + Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 385-387, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.