useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090133
Signature: 090133
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1072, [Salerno]
  
x
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense octubris undecima indictione. Memoratorium factum a nobis Desiderio et Iohanne comites palatjii, filii quondam Iaquinti qui fuit comes palatjii, et Landone comes germanus ipsorum Desiderii et Iohannis et filius quondam Desiderii comitis palatjii. ante presentiam Petri iudicis nos predicti germani pro parte nostra et pro parte Alferii comitis filii quondam Landonis, qui fuit thiu nostro et fuit comes palatjii, coniuncti sumus gratuita et bona voluntate et pro salute anime nostre cum Iohanne monacho monasterii Sancte et individue Trinitatis Cavee, quod est situm in loco ubi Mitiliano dicitur, in quo domnus Leo reverentissimus abbas preest, et offerimus et tradidimus eidem monacho pro parte eiusdem monasterii ecclesiam nostram commune vocabulo Sancte Marie et Sancti Nicolay, que est in rebus nostris illa parte et propinquo fluvio Siler, ubi proprie ad Mercatellum dicitur, quam patres nostri a novo fundamine construxerunt. et offerimus scilicet ecclesiam ipsam cum domibus, bineis et terris pertinentes ipsi ecclesie, et ita eam nos predicti germani integre obtulimus et tradidimus iamdicto sacro monasterio et predicto monacho pro parte predicti venerabili abbatis et iamdicti monasterii, u(t) omni futuro tempore firma sit et stabilis ipsa oblatio et proinde munimina que inde habuimus tradidimus ad confirmationem veritatis ipsi monacho pro parte iamdicti venerabili abbatis et omnium successorum eius et nos ipsos inter nos fideiussores statuimus. quicumque vero huius oblationis ut temerarius presumtor factum nostrum rumpere vel retractare voluerit, a Deo Patre et Filio et Spiritu Sancto reprobatus a regno, in sinistra cum impiis in extremo iudicii die sortem accipiat et cum Iuda traditore porcionem accipiat dampnationis perpetue. Amen. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 391-392, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.