useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100052
Signature: 100052
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1074, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense decembri tertiadecima indictione. Dum coram presentia domni Leonis reverentissimi abbatis monasterii Sancte et individue Trinitatis quod conditum est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Metiliano essem ego Petrus iudex cum pluribus hominibus, tunc in eandem presentia Iaquintus monachus filius quondam Romoaldi clarificavit se habere tres partes de duabus peciis de terris foris ac civitate in loco Veteri ubi Submonte et Stillanti dicitur, quarum una est cum arboribus et vacuo, intra quam molinum edificatum est, et alia est cum vinea et canneto et saliceto et arbusto et ambe sunt per finis et mensuras iusto passu hominis mensuratas. ipsa vero terra intra quam ipsum molinum est: a parte septemtrionis est finis pes montis et recte mensurati prope ipsam finem a tota cripta que intra ipsam terram prope ipsum molinum est eundo in partem occidentis passus centum quadraginta octo; ab ipsa parte occidentis est fmis aliorum; a parte meridiei finis flubio Boneia et recte mensurati intra ipsam terram prope ipsum flubium passus centum quadraginta quattuor; a parte orientis est finis consortium eius et finis via que etiam intra ipsam terram ducit et ascendit usque priorem finem. ipsa altera terra: a parte ipsa meridiei est finis ipsum flubium et recte prope eum intra ipsam terram mensurati passus triginta quinque; a parte orientis finis consortium eius sicut aliquantum media sepes discernit; a parte septemtrionis finis ipsa via et passus triginta quattuor; a parte occidentis finis media sepes. et quoniam ipse Iaquintus cupit introire in ipso monasterio, idcirco ut in eodem monasterio recipi et esse possit, ipse Iaquintus per convenientiam, per hanc cartulam dedit in ipso monasterio integras ipsas tres partes quas se habere clarificavit de totis ambabus suprascriptis peciis de terris per iamdictas fines et mensuras et de ipso molino et arcaturia et aqua et de omnibus aliis pertinentiis ipsius molini, cum omnibus que intra ipsas tres partes sunt cunctisque earum pertinentiis extra ipsam viam que intra ipsam terram ducit, et cum vice de eodem via. ea ratione ut semper sit in ipso monasterio et licentiam habeat pars ipsius monasterii de eo facere quod voluerit. et per convenientiam ipse Iaquintus guadiam dedit Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuit Astulfum filium quondam Gisulfi comitis, et per ipsam guadiam ipse Iaquintus obligavit se et suos heredes semper defendere partibus ipsius monasterii integrum illud quod in ipso monasterio sicut suprascriptum est dedit ab omnibus hominibus, et ipse Iaquintus tribuit licentiam ut, quando pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Iaquintus et suos heredes partibus ipsius monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipse Iaquintus obligavit se et suos heredes componere partibus ipsius monasterii ducentos auri solidos constantinatos. quarta vero pars de suprascriptis terris et de ipso molino et arcaturia et aqua et de omnibus aliis pertinentiis de ipso molino et vicem de ipsa via pertinet michi prefato iudici et consortibus meis et Purpure uxori mee. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 141-142, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.