useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis CMLIX
Signature: CMLIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1040
  
x
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus salerni domni nostri guaimari gloriosi principis, et secundo anno principatus eius capuae, et secundo anno ducatus illius amalfi, et primo anno ducatus eius surrenti, mense abbrelis, octava indictione. Ego leo amalfitano de iohannes de comite maurone clarefacio, quoniam per meis rationibus pertinentem est mihi abere rebus in locum fonti, ubi ad forcatella dicitur, que est rebus ipsa per finis et mensurie; da pars orientis fine ripa propinquo ipsa ripa mensuratum per latitudo passi triginta sex: de alia parte per latitudo passi triginta octo: da ambobus latere abet per longitudo ana passi quadraginta octo mensuratum ad iusto passum. Hec vero res per iamdictas fines et mensuras totum et integrum cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis; et cum vice de via sua congruum est mihi pro pars et vice mulieri nomine voccia, que est uxor mea, illos donare sergio filio quondam (deest nomen); et ideo, sicut superius legitur, ego predictus leo pro vice ipsius uxori mee per anc cartulam ante subscripti testes dono adque trado tibi predicto sergi tota et inclita ipsa res per iamdictas fines, et mensuras, qualiter superius legitur; clarificavit mihi esset pertinentes cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis cum vice de ipsa via, et nullam mihi ibidem remansit, set funditus illos tibi predicto sergi pro parte de ipsa uxore mea tradidit adque donavi, securiter ipsa uxor mea et eius eredes, et cui per eis datum paruerit, illut abendum, possidendum, dominandum, omnia inde faciendam que voluerit. Unde pro confirmandum et staviliscendum anc nostram traditionem et donationem pro vice de ipsa uxore mea a te predicto sergio iusta seriem legis launegilt a te exinde recepi cammiso unum in omnem deliverationem. De qua per vona convenientia predictus leo pro vice de ipsa uxore mea guadia tibi predicto sergi dedi et mediatorem tibi posuit seipsum; et per ipsa guadia obligo me qui supra leo et meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum ipsius uxori mee et ad eius eredes, et cui per eis datum paruerit, inclita supradicta mea traditione ab omnibus ominibus omnique partibus. Et si taliter eos, ut dictum est, illos defensare non potuerimus, tunc, sicut in lex continet, ita ego et meos eredes adimpleamus et persolvamus ipsius uxori mee et ad eius eredes, et cui per eis datum paruerit, iustitiam; et quando per se voluerit de supradicta nostra traditione et donatione fieri autores, potestatem abeant vice nostra in omnibus inde causare et finem facere, qualiter voluerit, cum omnibus rationibus que inde abuerit Quod si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine non adimpleverimus et aliquit de ea, que superius legitur, removere aut contrare quesierimus, aut si quodcumque causationes exinde preposuerimus, per vona convenientia per ipsa guadia componere obligo me qui supra leo et meos eredes ipsius uxori mee, vel ad eius eredes, et cui per eis datum paruerit, triginta auri solidos costantinos et suprascripta firma permanead; et dum ego predictus leo vixsero, suprascripta rebus tenere ego illut una ipsa uxore mea et illut frudiare una cum illa, et at die obitum et illos vel eius eredes dare pro mea anima duodecim auri tari voni, astante omo ille cui ego illum in manum commiserit; et si ipsa uxor mea vel eius eredes eadem res aliquando tempore daturam aut vindituram abuerit, non abead potestatem cuicumque illos dare, nisi ad eredes meos illut deant ad iusto valiente pretium, qui iuste fuerit adpretiatum, faciendum illis exinde exire eos per tertio costitutum usque dies triginta tres; nam si ante ipsa costituta cuicumque illis eadem res dederit sine solutione de meos eredes, absque pretium. revertar ad eorum potestate,.faciendum que voluerit, post ipsa costituta licead illis eadem res dare cui boluerit. Verumtamen predicta rebus est terra cum vinea, et cammara, et vallenum, et palmentum fraviti, et intus ipsa rebus est fontana, et ipsi toti suprascripti vibunt ad legem romanorum, et taliter scrivere rogabimus te romoaldus notarius, actum salerno. + Ego romoaldus me subscripsi + Ego alderissi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 6, 132-133, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.