useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis CMLXXIV
Signature: CMLXXIV
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1041
  
x
In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari eius salerni, et tertio anno eius capue, et secundo anno eius ducatus amalfi et sorrento, glorioso principe, mense aprelis, nona indictione. Ideoque ego nardus filius quondam mari, qui dicitur mackarone, de locum floccanum pertinentia nucerie, de sicut mihi congruum est, vona etenim mea voluntate per anch cartam ante subscripti testes venumdedit adque ad semper abendum confirmo tivi machenolfi filio quondam machenolfi de iamdicta nucerie inclita medietate de una pecia de terra cum arbustis vitatis, quod ego abeo in locum floccanum ubi ad catamaurici dicitur, per hec finis et mensurie: a pars septemtrionis fine alexsandri, inde abet passi tridecim; a pars orientis fine machenolfi filii grimoaldi, sunt inde passi triginta quadtuor; a pars meridie sicut poiu discernit, inde sunt passi tridecim et medium: a pars occidentis fine radoaldi, et exiente in fine tua qui supra machenolfi usque in priora fine inde abet passi triginta quadtuor, totum ad iusto passum omini est mensuratum; hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie inclita medietate, que est coniunta ad fine tua, illut tivi iamdicto machenolfi venumdedit, cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de via sua tivi qui supra machenolfi venumdedit. unde de suprascripta mea vinditione nullam nobis, aut quarta uxori mee, vel in quabis partibus exinde restitit aut dicimus inde remanere sortione, set, sicut diximus, totum et inclitum illut medietatem tivi benumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique heredibus illut eos abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis, sine omni mea et de ipsa uxor mea, et de meis heredibus, aut cuiquam ominibus contrarietate vel requisitione. unde pro confirmandam et staviliscendam suprascripta mea vindictione a presentis recepi a te exinde quinque auri tari boni in omne deliveratione, sicut inter nos combenit; finitoque vero pretium ipsum aput nos ea ratione, de qua ego iamdictus maraldus vona mea voluntate, guadiam tivi iamdicto machenolfi dederunt, et mediatorem tivi posuerunt iohannes filius quondam iohannis gualperti de eodem loco floccanu; et per ipsa guadia obligo me et meis eredibus amodo et semper omni tempore antistandum et defensandum tivi tuique heredibus tota et inclita suprascripta mea vinditione a pars uxori mee et da omnis homines omnique partibus; et quando per te volueritis inde esset auctore et defensore, cum ista cartula et cum quale alia monimen et rationem, quas inde abere potueritis, in omnibus inde causare et finem facere vultis; quod si nos vel nostris eredibus inde quesieritis abere auctores et defensores, tunc nos et nostris heredibus semper illut tivi tuique heredibus defensemus per supradicto ordine et ratione: quod si omnia, ut superius dictum est, per iamdicto ordine illut tivi tuique heredibus, non defensaverimus. aut si nos vel nostris heredibus illut vel exinde tui tuique heredibus tollere aut contrare quesierimus per quabis rationibus, per ipsa guadia per combenientia obligavimus nos nostris heredibus ad componendum tui tuique eredibus viginti auri solidi constantiniani quam te iohannes notarius scribere rogavimus actum uius nucerie. + ego guandelferi + ego romoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 6, 156-156, Estratto da ALIM


Languagelat.
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.