useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis CMXXXI
Signature: CMXXXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1038
  
x
In nomine domini vigesimo anno principatus domni guaimarii, et primo anno principatus domni iohanni eius filii gloriosis principibus, mense iulio, sexta indictione. Declaro ego iaquintus castaldus, quia dum enim in actu cilenti ad causas diffiniendum audivi... musericle dominantur conquesitas haberent res in ipso loco, ubi residentes sunt, a sacratissimo salernitano palatio, et audivi, quia intrassent in rebus pubblicis que cum eorum rebus coniuncte sunt. Set, dum veraciter illud invenirem, super ipsas res perrexi cum bernardo et lutherio presbiteris et ministerialibus, et ante meam presentiam venerunt petrus et urso, germani et filii quondam leonis musiricle, et marinus et balsamus, germani et filii quondam et iohannes filius quondam guisonis, et ostenderunt ipsarum rerum conquisitionem ita continentem: Nos guaimarius et iohannes divina protegente clementia longobardorum gentis principes concessimus vobis iohanni, et petro, et urso, qui estis germani et filii quondam leonis, et iohannes filius quondam guisonis, qui estis congnati et fideles nostri, terras et vineas in loco qui vocatur ancilla-dei actus lucanie, pertinens sacro nostro palatio actusque principatus nostri per hos fines incipiens a via saliens per balloncellum, unde aqua viva decurrit, et revolvens per cilium et pescora et perveniens in balloncello qui vocatur sisimbrius, unde similiter aqua viva decurrit, et pergens usque in balloncellum qui dicitur porcili, et exiens in via que coniungitur in alio vallone, qui dicitur nucelletum, et per ipsum ballonem ascendens usque in limitem qui ibidem positus est, et iterum revolvens per iamdictum limitem et pergens ad aream antiquam, ubi tria pescora, sunt, et descendens in via que vadit ad pontem, qui vocatur terratum, et pergens per ipsam viam et coniungens in ballone qui dicitur de nucellitu, et descendens per iamdictum vallonem et coniungit in via que vocatur de corno, et salit per illorum clausuras et coniungit in via que est prior finis. dum ego predictus castaldus ipsos fines videram, inquisivi ab hominibus loci vicineorum, si veraciter ipsi mosende illud tenerent, et per ipsos cognovi, quia omnes ipsos fines, sicut ipsum preceptum continet, per rectitudinem ipsi illos tenerent, set intentio est de ipsis tribus pescora et de ipsa area antiqua usque in via ipsa, que venit de ponte terrato inter aream, quam superius dixerant, nobis nominatis bernardus et leutherius presbiteri et ministrales, qui per iussionem dominorum ministrales preteriti tempori super ipsas res advenissent, et iam intentio inde facta fuisset et finitio per ipsos inde fuisset facta, qualiter ipsi musiricle modo clausum retinent ab ipsi tres pesclora, sicut ipsi furcati et sepe posita, et usque in ipsa via; dum autem per ipsos ministrales talia agnovi, quia per ipsos finitio ipsa facta fuisset, per cognita causa ordinavi, ut in posterum inde non oriatur intentio, et a foris ipsa sepale in parte orientis in media via que venit de ipso ponte terrato, inter res pubblicas inveni petram immobilem, ubi ab ipsa petra usque in ipsa sepale, ubi ipsi musiricle cancellum factum habent, non est alia petra, set iuxta ipsum cancellum terminum figere feci, ut sunt ab ipsa petra immobili usque in ipso termine passi viginti quatuor ad iustos passus, ut ab ipso termine et, sicut conficti sunt ipsi furcati usque in ipsis tres pesclora, teneant ipsas res ipsi prefati petrus, et urso, et marinus, et balsamus, et iohannes, et eorum heredes, sine omni contrarietate, et iam in forensi habeant licentiam de ipsis rebus deinde pro eis retinere, et taliter scribere feci te talarico presbiter et notarius qui fuisti actus cilenti. + Ego qui supra iaquintus castaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 6, 89-90, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.