useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCLXXXIII
Signature: DCCCLXXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1034
  
x
In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri Guaimari Glorioso principe, filio quondam domni Guaimari qui fuit princeps, mense (deest mensis), tertia Indictione. Ideoque ego musandus filius quondam maranci clarefacio me habere sortionem de rebus de concessione de persecitu, et congruum michi est benumdare media ipsa sortionem mea de ipsa concessione de persecitu ad leo filium quondam arcumanni qui est havitante in lustra, ubi sum et ego; et, sicut michi iamdictus musandus est congruum, ante ydoneis subscripti hominibus per anc cartulam benumdedit atque remisit tivi prefatus leo medietate de omnis rebus, quod michi pertinens de ipsa paratione de persecitu de terris, et silbis, et pratis, et pascuis, et aquis, et finis, et biis, de omnia de ipsa rebus mihi pertinentem et omnia intus ipsa rebus habentem, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque heredibus illud habendum, dominandum, possidendum et omnia inde faciendum quod volueritis, et pro firmam stavilitatem recepit a te tari septem in omni finitione, sicut inter nos stetit. De qua per combenientia ego predictus musandus guadia tivi prefatus leo dedit, et mediatorem tivi posuit balsamus filius quondam fasani de loco batolla; et per ipsam guadia obligo me iamdictus musandus et meis heredibus amodo et semper defensandum tivi nominatus leo et ad tuis heredibus cuncta suprascripta nostra benumdatione da omnibus hominibus ab omnique partibus, etiam et da pars uxorem meam. Et quando per vos ipsos inde volueritis esse autores, qualiter volueritis, cum omni monimine et ratione quas inde habueritis. Quod si taliter omnia suprascripta etc. Statuta mulcta viginti solidorum auri Constantini. Et taliter scribere rogavimus te talarico presbiter et notarius, actum cilento. + Ego iohanne presbiter + Ego iohanne presbitero.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 6, 23-23, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.