useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXCI
Signature: DCCCXCI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1035
  
x
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri guaimari, glorioso princeps, filius quondam domni guaimari, mense aprilis, tertia indictione. Memoratorium factum a me petrus clericus et medicus filius quondam ..... presbiteri qui fuit primicerium, eo quod ante presentia domni alferi abbati ecclesia sancti maximi, una cum illum adesset amatus iudex adbocator ipsius ecclesie, per demandatione ipsius domni abbati ...... pars ipsius ecclesie tradidit guisoni filio quondam martini una pecia de terra campense, quod pars ipsius ecclesie abet in locum nuceria, ubi anzanu dicitur, qui coniuntum est ex omni parte ad rebus predicte ecclesie; in tali ordine illut per demandatione ipsius abbati eidem guisoni tradidit pro pars ipsius ecclesie, ut da iste aire recolligerent .... usque biginti anni completi ille et eius eredes tota ipsa pecia de terra sue potestatis illut tenere et dominare, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione facere, et per omnis annum usque ipsi biginti anni completi tota ipsa terra arare et conciare bona, sicut meruerit, et sic per omnis annum illut seminare, et labori ipsi studiare et...... bonum, sicut meruerit, et, quando meruerit, labori ipsi recolligere et adunare ad area quod feceri..... pertinet ipsius ecclesie. sancti maximi, et faciat ipse guiso vel eius eredes scire ipsum abbatem, vel pars ipsius ecclesie, ut dirigat ibidem missum suum, et sic illis toti ipsi labori bactere et conciare bonum, sicut meruerit ut bene paread factos, et deant per omne annum ad ipsum missum terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et ipso missum notrire, usque dum pro ipse aire ibidem steterit, sicut illorum fuerit possivilitate; et si potuerit seminare de ipsa palude per tempore, quando non fuerit aquatio, dare inde similiter terraticum ad pars ipsius ecclesie secundum consuetudine de ipso locum; et per omnis annum faciant servitium de ipse terris ad pars ipsius abbati, seu in pars predicte ecclesie, quomodo soliti sunt facere alii ominibus de ipso locum ad pars predicte ecclesie. Ad ipsi biginti anni completi, ad aire recollecte, inclite ipse terris rebertar ad potestate ipsius abbati, vel in pars iamdicte ecclesie, faciendum que boluerint, et illis liceat inde exire cum omnis illorum causa movilia que ibi abuerit, sine contrarietate ipsius abbati vel de pars predicte ecclesie. De qua per combenientia per demandatione ipsius domni abbati et pro pars ipsius ecclesie guadia mihi ipse guiso dedit, et mediatore mihi posuit seipsum; et per ipsa guadia obligavit se ipse guisu et suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta ipsius abbati, vel in pars predicte ecclesie, non adimpleverit et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia per combenientia obligavit se ipse guisu et suos eredes componere ipsius abbati, vel in pars ipsius ecclesie, biginti auri solidos costantinos. Verumtamen oc memoramus, et potestatem abeant ipse guiso vel eius. eredes in ipse terris alii omini mittere ad laborandum, qualiter boluerint et in ipso locum anzanum de quantum est ipsa terra bacua, totum illut ipsius guisoni tradidit pro pars ipsius ecclesie, ad tenendum illut usque ipso constitutum in supradicta ratione, et per omnis annum per aree usque ipso constitutum ipse guiso vel eius eredes deant ad pars ipsius ecclesie una gallina bona, quod scripsi ego smaracdus notarius. + Ego ademari me subscripsi + Ego dauferius notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 6, 31-31, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.