useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXCII
Signature: DCCCXCII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1035
  
x
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosu princeps, filius quondam domni guaimari principis, mense aprelis, tertia indictione. Memoratorium factu a me truppoaldus venerabilis abbas scriba palatii ecclesie sancte marie pertinentem supradicti domni mangni principi et de germani eius et de eredes quondam iohanni comiti, qui fuit thio supradicti domni mangni principi, eo quod ante subscripti testes per combenientia tradidit dumnelli presbiteri et dauferi germani, filii quondam iohanni, et petri de tusciano filio quondam petri, terra cum casa pertinente supradicte ecclesie intus hec civitatem inter muro et muricino; qui da parte orientis coniunta est ad facie de pariete de casa fabrita ipsius ecclesie, in quo ego iamdictus abbas modo residente sum; et da parte septemtrionis coniunta est ad platea; et da parte occidentis coniuntum est ad fine ipsius ecclesie, et da parte meridie coniuntum est ad muro uius cibitatis, per mensuria: a parte septemtrionis fine ipsa platea, inde sunt per latitudo pedes duodecim: parte orientis fine ipso pariete de ipsa casa fabrita, inde sunt per longitudo pedes qnadraginta tres: a parte meridie erga ipso muro uius civitatis inde sunt pedes viginti octo et medium; a parte occidentis fine media strectola pertinentem ipsius ecclesie, inde sunt pedes nobem, et rebolbente in parte orientis iusta fine ipsius ecclesie inde sunt pedes decem et octo, et iterum rebolbente in parte septemtrionis per anditum ipsius ecclesie et coniungente in ipsa platea priore fine inde sunt per longitudo pedes triginta, tres, totum mensuratum ad iusto pede manum ominum. Ideo inclita ipsa terra cum casa per iamdicte finis et mensurias, cum vice de ipsa platea et de ipso anditum, et cum scala fabrita qui est a parte septemtrionis, et cum mineaneum qui in ipsa parte est, eorum tradidit in tali ordine, ut amodo et per totum mense agustu prius benientem illis autem in tota ipsa, terra facere casa solarata, sicut meruerit, eum mineaneum a parte septemtrionis, et a parte occidentis quantum retinet ipso anditum, et scala in ipsa parte occidentis ponere, et ipsa scala fabrita da parte septemtrionis, ubi meruerit, conciare et conciata illam habere, et da parte orientis iusta facie de ipso pariete de ipsa casa ipsius ecclesie mittere et fabricare debeant parietes, sicut meruerit, fundamentum usque ad facie de terra per longitudo da ipso muro et usque ad ipsa platea, et super ipso fundamentum illis fabricare et facere debeant quadtuor pile de latitudo pedes duo et per longitudo pedes quadtuor, et in altum beniant ipse quatuor pile da ipso fundamentum usque ad ipso solarium quantu meruerit, et super ipse pile ponere debeant trabes bonos de quertie, ubi repausent toti ipsa capora, de travi solarili de ipsa casa, et da parte occidentis beniant ipsa casa facta ad columnee et ad lingna bona meruerit, et ab inde in supra illis facere ipsa casa ad lingnamina bona in solarium cum astracum ad calce et petre et pumice factu bonum, sicut meruerit; et licentia et potestate illis abere rumpere in ipso muro cuius civitatis iusta ratione pro mittendum ibidem de lingnamina de ipsa casa, et tota ipsa casa beniant facta et cohoperta, et, ubi meruerit, supter et super et per medium clusa bona, sicut meruerit, et ad terra illis facere debeant clavica, unde pleniter discurre possant lavine de aqua pluviale que inde discurre solunt, ita ut da parte occidentis erga ipso labenario mittere et francare illis debeant pariete pro ipsa clavica da ipsa platea et usque ipso muro talem beniant ipsa clavica in altitudo et latitudo, ut, quando meruerit, possant homines ibidem intrare ad mundandum ipsa clavica, et, ubi in ipso constitutum ipsa casa expleta et facta illis abuerit in supradicta ratione, illis illam dividere per medietatem, et prius ego iamdictus abbas, vel pars ipsius ecclesie debeamus una de ipse sortis, quale boluerimus tollere una sorte, et ipsa halia sorte quod exinde remanserit, illis et suis eredibus sue potestatis illut tenere usque completi ipsi biginti nobem anni, illis ibidem residendum et ad residendum illut dare quale boluerit, et sue utilitatis iusta ratione ibidem facere; ad completi autem ipsi biginti nobem anni liceat illis et suis eredibus, et homines qnod ibidem illis miserit, de ipsa casa inde exire cum omnis. sua causa movilia, que intus ipsa casa illis abuerit, et ire cum illum hubi boluerit, sine contrarietate de pars ipsius ecclesie, et ipsa terra cum casa coperta, et clusa, ubi meruerit, et cum mineanea et cum scale, quale illis diebus fuerit, rebertar ad potestatem ipsius ecclesie, faciendum que boluerit. de qua per combenientia guadia mihi ipsi dumnellus presbiter et dauferi germano suo et petrus dederunt, et mediatore mihi posuerunt iannaci atrianense filio sergi de urso; et per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus, ut si taliter omnia suprascripta in supradicta ratione mihi, vel in pars ipsius ecclesie non adimpleverit et aliquit inde contradiierit, per combenientia per ipsa guadia componere obligaberunt se et suis eredibus, mihi aut ad successores meos, vel in pars ipsius ecclesie, biginti auri solidi constantini. verumtamen et in ambe ipse sortionis de ipsa casa intro ipse pile illis faciant selle ad tufula, ut discurrant ipse selle in ipsa clavica bone facte, ut discurrant ipse selle per ipsa clavica et conciate bone facte, sicut meruerit, et hunc brebem scripsi ego ademari notarius. + ego ademari notarius me subscripsi + ego ioannes me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 6, 32-33, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.