useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MXCV
Signature: MXCV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
  
x
+ ln nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni paldolfi gloriosi principis, et decimo anno principatus domni landolfi filii eius, mense nobember, prima indictione. Memoratorium factum a nobis iohannes filio iohanni et deusdede presbiter et primicerius filius cuidam petri, eo quod intus civitate abellini ante nobiliorum subscriptorum testium coniunsimus nos in vona combenientia cum maio filio cuidam sparani, et cum mulieris nomina illorum maria filia predicti sparani, et qui fuit uxor mauri filii vassi, et modo est uxor adelferi filii rocci, et cum dauferada filia predicti mauri, et qui est uxor adelferi filii iohanni, et cum adeltruda filia iamdicti mauri, et que est uxor rolegrimi filii iohanni; et dibidimus inter nos ipsam rebus nostra de loco ubi dicitur baneo, eo quod usque modo inter nos at communem abuimus. Quod et statim ipse predictus maio et ipse iamdicte mulieres, de consensu et boluntate de supradicti biri et mundoalt sui, toti unanimiter pariterque consensum, vone etenim sue voluntati, per fustem que suis tenebat manibus, dederunt et tradiderunt nobis iamdicti iohanni et deusdedi presbiter et primicerius in sortem omnino abendum et possidendum de ipsis rebus ex predicto loco baneo per finis, sicut hic subter per ordinem legitur: de una parte fine bia publica, qui pergit ad sancto andrea de monte, qui dicitur faleso; de alia parte fine rebus ipsorum predicti mulieris marie, et dauferade, et adeltrude, sicut termini descernunt et vadi usque in fine rebus ipsius magi, quod a nos eorum in sortem benit, et vadi per fine ipsius magi, sicut termini positi sunt, usque in fine rebus dauferii filii garardi, qui et iaquintus fuit vocatus; et de alia parte fine rebus ipsius dauferii filii garardi, sicut termini et medio cristone decerni, et qualiter vadi per medio ipso cristone usque media balle, qui est inter ec rebus et rebus eidem dauferii, et vadi per media ipsa valle usque in fine rebus ipsius magi, quod a nos ei in sorte benit: de alia parte fine rebus ipsius magi, sicut termini ficti sunt, et vadi per fine rebus ipsius magi, sicut termini decernunt, usque in fine rebus, quod modo tenere bidetur eredes gemmi, et badi per fine rebus, quod modo tenere bidetur eredes gemmi usque in fine rebus, qui fuit de eredes predicti gemmi; deinde vadi in fine rebus iamdicti magi, et qualiter vadi per fine rebus ipsius magi, sicut clausamen decerni, usque in fine rebus de monasterio sancti benedicti, et vadi per fine rebus de iamdicto monasterio sancti benedicti usque in iamdicta bia, ud dissimus prioras fines; infra omnis iamdicta finis, sicut superius legitur, totam et integram ipsam rebus ipse predictus maio et ipse iamdicte mulieris maria, et dauferada, et adeltruda illut nobis in sortem dederunt, et tradiderunt una cum inferius et superiusque, cum biis et anditis suis, cum aquis, et cum omnibus earum pertinentiis, atque cum omnia intro se abentes, illut nobis in sortem dederunt, et tradiderunt ad semper abendum et ossidendum nos prenominati iohannes et deusdede presbiter et primicerius, quam et nostris eredibus, et faciendum exinde omnia quodcumque voluerimus, sine contradictionem ipsorum predictorum magi, et marie, et dauferade, et adeltrude, et de illorum eredibus aliquam requisitionem, et ego a parte meaque iohanni, et ego deusdede presbiter et primicerius a parte mea dedimus et tradidimus eorum in sorte abendum de ipsis aliis rebus ex predicto loco, sicut brebem eorum continunt. Et talem obligationem nobis iohanni et deusdedi presbiter et primicerius fecerunt ipse maio et ipse predicte mulieris, et obligaberunt se et suis obligaberunt eredibus ipsa maria per consensu et boluntate adelferi vir et mundoalt suum, et dauferada per consensu et voluntate adelferi bir et mundoalt suum, et adeltruda per consensum et voluntate rolegrimi bir et mundoalt suum, obligaberunt se nobis et a nostris eredibus, quod, si aliquando tempore anc supradicta dibisione eorum traditione, velut prelegitur, retornare aud remobere quesierint, per quamvis modis aut per qualicunque inbenta rationem, ideo ante omnia quinquaginta, solidi aurei constantiniani ipse maio et ipsa iamdicte mulieris, per consensu et boluntate de supradicti bir et mundoalt suis et illorum eredibus, nobis iohanni et deusdedi presbiter et primicerius et ad nostris eredibus pena componere obligaberunt, et in antea per inbitis exinde adversus nos semper taciti et contenti permaneat per supradictam penam obligatam; et reserbabimus inter nos viam ad communem in ipsam portionem ipsorum marie, et dauferade, et adeltrude et predicti magi, et in ipsa portionem nostra iohanni et deusdedi presbiter et primicerius, da ipso ribo, qui dicitur cirasulo et usque at tote ipse nostre portioni erga fine rebus, quod modo tenere videtur mauro filius petri, et erga fine nostra iohanni et deusdedi presbiter et primicerius, et simul et erga fines rebus de eredes gemmi, et qualiter vadi directum per fine rebus nostra iohanni et deusdedi presbiter et primicerius, usque ad ipse illorum portioni; unde omni tempore per ipsa bia semper ire et redire debeamus nos et nostris eredibus, et omini nostri, et missi nostri cum omnibus nostris utilitatibus usque ad ipse portioni nostre et usque ad ipso ribo per iamdicta penam obligatam. Et oc brebem scripsi ego ferrandus archisubdiaconus et notarius et interfuit. + Ego landolfu + Ego mari.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.