Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXI
Signature: MCXI
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1048
x
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et decimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et septimo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense december, secunda indictione. Memoratorium factum a me sergi filius quondam iohanni ioncatella, ante presentia Ademarii comitis et iudici prestitui ursi filio quondam leoni quindecim aurei solidis denari ana quattuor ana per solidum, ut amodo et usque duobus anni completi abere ipsi solidi et facere inde quod voluerit, et in completi duobus anni ille et eius heredes retdere michi meique heredibus, seu cui brebem iste in manu paruerit, alii quindecim auri solidos de tari ana quattuor auri per solidos cum pede pro ratione, quomodo per annum beni de quinque solidi in sex, de quale meliores moneta illis diebus andaverit, ut per caput et sine iuncta illis dare possamus, et apposuit et obligavit michi inclita tertiam partem de omnibus rebus, que fuit ipsius leoni genitori suo, quod abuit in locum casiniano, ubi proprio balutamblu dicitur mitilianense dicitur, quod est terra cum arbustis et castanietum. et sunt pecie due; Una ex ipse pecie per hec finis et mensurie: a parte meridie fine illorum, sicut terminatum est, inde sunt passi octuaginta unum et cubitum: ab oriente fine termini inde passi centum quattuor: De super capite fine bia pergit ad sanctu angelus, et abinde per ipsa bia pergente in parte occidentis. Et trabersante unum ballone et ab inde pergente usque ad alio ballone, inde passi septuaginta sex, et abinde descendente per medio ipso ballone in pars meridie, et coniungente in ipsa priore fine, inde passi octuaginta duo. Ipsa alia pecia cum castaneis, que est in parte orientis, per hec finis et mensuria: A parte meridie fine illorum, sicut terminatum est, inde passi quinquaginta quattuor: ab oriente fine bia publica, inde passi septuaginta septem: de capite fine bia commune, inde passi triginta septem; ab occidente fine illorum, inde passi octuaginta quattuor, sicut terminatum est, recte mensuratum. De iamdictis duobus peciis per iamdictas finis et mensurie inclita tertiam partem inde michi apposuit et obligavit. Seu apposuit et obligavit michi inclita terra cum binea et castaneis de locum uliaria, que dicitur da miranda monacha, quod ipsius ursi in sortem obbenit da germani et sorori sue per firma scriptione divisionis, que scripta est per petrus notarius, in quo testatum est ipsum Ademarii iudex. Seu et tradidit michi unum scriptum, quod est continentem de ipsa rebus de predicto locum casiniano, que scripta est per iohannes notarium, ibi testati ademari et radoaldus et petrus, de tricesimo anno principatus domni guaimarii, et tertio anno domni iohanni eius filii, mense agustus, prima indictione: tota suprascripta mensura iusto passu hominis mensurata. Tali tinore illut michi apposuit et obligavit, ut si in ipso costitutum ipso pretium nobis non retdiderit, sicut dictum est, de sua proprietate sicut a nullo homine, illut in prestitum tollat, nec de ipsa rebus vendat nec apponat per nullam rationem, tunc ab illa die in antea ad nostram potestatem teneamus ipsa suprascripta rebus, et faciamus exinde omnia quod voluerimus per istum scriptum: tantum, si illis diebus fuerit appretiata ipsas res plusquam ipsi solidi quod nobis retderet debet cum ipso prode, sicut dictum est, per sapientes homines quantum plus fuerit iuste appretiatum, nos illut ei adiungamus, et de ipsa rebus faciamus, quod voluerimus cum omnia intro se habentibus et suis pertinentiis, et cum bice de vie sue; et ipse urso et suos heredes semper defendere michi meique heredibus inclita ipsa rebus, quod superius michi apposuit, ab omnibus hominibus cum bice de ipse bie; et quando ego et meos heredes illut defendere voluerimus, potestatem habeamus, qualiter voluerimus cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de ea ostederimus. Et si in ipso constitutum ipso pretium cum ipso prode ipse urso et suos heredes nobis reddiderit, sicut dictum est, nos eis remittamus ipsa rebus, et ipsa cartula, quam superius tradidit nobis, faciendum ille et eius heredes, quod voluerint; et amodo omni tempore habeat ipsa res nobis tignata et obligata, ut quale tempore illut daturum aut binditurum abuerit, nobis illut deant iusto baliente pretium, que iuste fuerit appretiatum, sicut supra legitur. Et faciant nos exinde scire per tertio constitutum pro illut emendum ad iusto baliente pretium, sicut dictum est. Et si infra ipsa constituta illut ab eis emere noluerimus, sicut diximus, tunc post ipsa constituta liceat illis eos dare cui boluerit. Nam si ante ipsa constituta, cuicumque illut vel ex ipso dederit, aut per quolibet titulum alienaverit, sicut de illorum potestate pareat substractum per qualecumque ratione, tunc sine pretium perveniant ad potestate mea et de meis heredibus, faciendum inde omnia, quod voluerimus, et ille et eius heredes illut nobis defensare, sicut supra legitur. Et per combenientia ipse urso guadia michi dedit et mediatore michi posuit seipsum, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes si, sicut superius legitur, michi meique heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam componere obligavit se ipse urso et suos heredes michi meique heredibus, seu cui brebem iste in manu paruerit, quinquaginta auri solidos constantinianos, et, sicut superius scriptum est, adinplere; et apposuit et obligavit se et suos heredes nobis ad pignerandum omnes rebus et causam suam alia legitimo et inlegitimo. Sic tamen suprascriptam tertiam partem de tota suprascripta res de predicto locum casiniano, ubi ipse bulutamblu dicitur, et tota ipsa rebus de predicto locum uliaria ipse urso michi apposuit et obligavit, sicut supra legitur, per suprascripta guadia et obligata pena, quod scripsi ego petrus notarius. + Ego qui supra ademari iudex. Et oc recolimus quod addidit michi ipse urso una alia cartula divisionis, qualiter ille cum alii sui germani divisit ipsa res suas de predicto locum uliaria, que scripta est per petrus notarius ibi testatum ipsum ademari iudex de vicesimo nono anno principatus salerni domni nostri guaimarii gloriosi principis, et nono anno principatus salerni domni nostri guaimari gloriosi principis, et nono anno principatus eius capue, et octabo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, et quinto anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense martius, quintadecima indictione. ipsa cartula nobis dedi in suprascripta ratione.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1111/charter>, accessed at 2025-01-10+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success