Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXX
Signature: MCXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1049
x
+ In nomine domini Tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et undecimo anno ducatus eius amalfi et surrenti, et octabo anno principatus ipsorum ducatuum domni gisulfi et filii eximii principis et ducis, et sexto anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense iulii, secunda indictione. Memoratorium factum a nobis iaquinto, et lando, et disidius comites palatii, qui sumus germani et filii quondam desidii comitis palatii, ante presentia grimoaldi comiti et iudici, Coniuncti sumus gratuita et bona voluntate et pro salute anime nostre cum peregrino monacho monasterio sancte trinitatis cavee, quod est situm in locu, ubi metiliano dicitur, in quo dopnus Alferius venerabilis abbas preest, et offerimus, et tradidimus eidem monacho pro parte eiusdem monasterii ecclesiam nostram vocabolo sancte marie et sancti nicolai, quam nos predicti germani ecclesiam ipsam de novo fundamine construximus in rebus nostris, illa pars et propinquo fluvio siler, ubi proprie ad mercatellum dicitur, et predictas res nostras, que sunt infra hec fines: a meridie fine litore maris: a parte orientis fine fluvio qui lopa dicitur: a parte septemtrionis fine qualiter incipit ab ipso fluvio et vadit per padule usque ad aqua, que dicitur pullu de cerzia gallara, et per ipsam aquam vadit usque fluvium siler; hec vero omnia, qualiter de fine in fine determinata sunt, nos predicti germani integre obtulimus et tradidimus iamdicto suprascripto monasterio et predicto monacho, pro parte venerabilis abbatis, ut autem omni futuro tempore firma sit et stabilis ipsa oblatio. Munimina que inde habuimus, tradidimus ad confirmationem venerabili ipse monacho, pro parte venerabilis abbatis et predicti monasterii; Et nos ipsos inter nos fideiussores posuimus; quicumque vero huius oblationis, ut temerarius presumtor factum nostrum rumpere vel …. voluerit, a deo patre et filio et spiritu sancto reprobatus a regno in sinistra cum …… iudicii die sortem accipiat, et cum iuda traditore portionem accipiat ………et ipso superius disturbatum legit et predictas res nostras, que sunt infra hec fines a meridie … et inter virgulas legit traditore; quod scripsi ego romoaldus notarius. + Ego qui supra grimoalt comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1120/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success