useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXXI
Signature: MCXXI
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1049
  
x
+ In nomine domini Tricesimo primo Anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et Undecimo Anno ducatus eius Amalfis et Sirrenti, quam et octavo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense Iulius, secunda indictione. Memoratorium factum a me sparanus sacerdos et monachus filius quondam iohannis, qui fuit de napolim, eo quod ante subscriptos idoneos homines, per convenientiam ad tenendum et regendum tradiderunt mihi disideus et iohannes comes palatii filius quondam iaquinti, qui fuit comes palatii, et lando comes germanus eorum et filius quondam disidei comitis, Ipsis pro parte eorum et pro parte Alferii comitis filii quondam landoni, qui fuit thium ipsorum disidei et iohannis, et landonis et fuit comes palatio, inclitam ecclesiam eorum pertinentem, qui est vocabulum sancte marie et sancti nicolai, et est constructam in illa parte flubio siler, ubi ad mercatellu dicitur. Ideo una tertiam partem mihi tradiderunt ipsi disideus et iohannes pro parte illorum, et una aliam tertiam partem mihi inde tradidi ipse lando pro parte sua, et aliam tertiam partem mihi tradiderunt pro parte de ipsum infantem nomine Alferius filius suprascripti landoni comes palatio. Ideo ipsa ecclesia cum porticum et casa que ibi est, et cum omnis causa pertinente ipsius ecclesia, et cum animalibus et mobilia exdicte ecclesie mihi tradiderunt. Tali tinore, Ud cunctis diebus vite mee illut teneamus et gubernemus, et nostra utilitatis inde facientes iusta rationem, et est mobilia ipsius ecclesie, nominatibe: Liber comitem anni circulo unum, manuale unum, orationale unum, Antifanarium de nocte unum et alium de die, homilie due, una maiore et alia minore, gestarum unum de circuitu annum, quod est in dua bolumina, et psalteria dua, unum monasticum et abet aliqua pars de cantum et imnora, et calice et patena de argentum, et alium calicem et patena de stagnum, Cortine due, planete due, Una de castanea et alia de linum, horale unum de purpore et alium de seta cum lecte et de linu tres cum lecte, Amictora dua, panni serici africazzani tres de altare, et alii ginifati dua cum lecte, manuli de serico duo, et una sindone cum serico et auro, et alie sindone de lino Undecim, mappa tres, Altare andantele unum, et turibula dua, unum de argento et aliud de rame, campana una, cocta una, idria una, Iumente maiori undecim, polletre de uno anno due, et pullitru de uno anno unum, bacce maiori octo, bitelli de uno anno sex. Hec autem omnia supradicta causa et animalia ipsius ecclesie, cum tota rebus ipsius ecclesie mihi predicto sparani tradiderunt cum ipsa ecclesia tenendum et regendum, et gubernandum diebus vite mee, sicut meruerit, ud proficiad et non dispereat, et ipsa ecclesia officiemus et officiare faciamus die noctuque, sicut meruerit ecclesie foras civitate, et omni tempore abeamus ibidem una mecum quadtuor inter clericos et presbiteros ad officiandum, et licead me homines midtere ad laborandum in rebus ipsius ecclesie, qualiter voluerimus, et annualiter apto tempore faciamus laborare et hoperare ipsa rebus, sicut meruerit, ut semper bona paread laborata et cultata et omnes offertas, et botationes, et sepultura, que in ipsa ecclesia intraberint, totum illut nobis abeamus faciendum, quod voluerimus, escepto si animalia viba, aud talem causam intraberit in ipsa ecclesia, que ad organeum de ipsa ecclesia meruerit, faciamus illud salbum ad opus exdicte ecclesie cum ipso aliut, et quanti masculi orti fuerint de ipse iumente et de ipse bacce, inclita medietate de ipsi masculi tollamus et faciamus inde hopus nostrum, et de ipsa ecclesia, et alia medietate gubernemus ad opus suprascripte ecclesie, et nos nutricemus, et calciemus, et bestamus pastori de ipse animalie. Iumenta et parium de bobi, que modo abet ipsa ecclesia, gubernemus ad opus exdicte ecclesie. Tantum per omnes annos pro censum de ipsa ecclesia in nativitas domini et in pasca resurrectio domini, adducamus vel dirigamus ad domus suprascriptorum comitibus et de ipsum infantem, singula cerea gubitali bona, et omnes fruges et vinum, quem de rebus ipsius ecclesie abere potuerimus, totum illud nobis abeamus, dum vibus fuero. Ad obitum meum assignemus eorum vel ad missum eorum totum ipso mobile et paramenta de ipsa ecclesia, et ipsa animalia salba, sicut iustum fuerit, et ego, et homines et clerici, quos in ipsa ecclesia miserimus, liceat inde exire cum causa nostra que iustum fuerit, et ire ubi voluerimus, sine illorum contrarietate. Unde in eo tinore per convenientia guadia mihi dederunt ipsi disideus, et iohannes, et lando comitibus pro parte sua et de ipsum infante, et fideiussorem mihi posuerunt pantaleo assapacca filius quondam petri; et per ipsam guadiam etc: Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum constantinianorum. Et taliter scrivere rogavimus te iohannes scriba. + Ego petrus notarius me subscripsi. + Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.