useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXXII
Signature: MCXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1049
  
x
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi principis, et undecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et octabo anno principatus et ipsorum ducatuum gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense agusto, secunda indictione. Ante me Iohannem Iudicem gemma filia quondam petri que fuerat uxor petri atrianensis, secum abens procuratorem suum, coniuncta est cum maghenolfo filio quondam maghenolfi, Et sicut ipsi gemme congruum fuit sua boluntate, per hanc cartulam per absolutionem petri notari cognati sui cui ipsa gemma res suas obligatas habet, sicut continent cartule, in qua ego meum nomen propriis subscripsi digitis, Vendidit ipsi maghenolfo integram tertiam partem ex omnibus rebus stabilibus, quas ipse petrus genitor eius habuit foris hac civitate in actu nucerie, in locis toru; in quo loco ipse petrus habuit tertiam partem de una pecia de terra, et in loco Caprile et angre, tam in montibus quam et in planis, cum omnibus que intra ipsam tertiam partem sunt, cunctisque eius pertinentiis, et cum vice de viis suis; ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius maghenolfi; et heredum illius; Et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Tantum de suprascriptis rebus de loco angre ipsa gemma exceptuabit quantum ex eis retinent heredes stefani silvestri, quod est propinquo casis ipsorum heredum ipsius stefani, quod ipsa gemma eidem maghenolfo non vendidit. Et propter confirmationem huius venditionis ipsa gemma suscepit Ab ipso maghenolfo statutum pretium auri tarenos viginti octo in omni deliveratione. Et per convenientiam ipsa gemma, secum habens ipsum procuratorem, secundum legem et romanorum consuetudinem, guadiam ipsi maghenolfo dedit, et fideiussorem ei posuit Alfanum filium quondam petri clerici. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi maghenolfo et illius heredibus integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus. Et tribuit ipsi maghenolfo licentiam, ut quando ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de ea ostenderint. Et si, sicut superius legitur, ipsa gemma et illius heredes, ipsi maghenolfo et illius heredibus non adimpleverint, et suprascripta, vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi maghenolfo et illius heredibus viginti auri solidos constantinianos, et, sicut superius scriptum est, adimplere. Et per convenientiam ipse petrus notarius, qui fuit filius mansonis, guadia ipsi maghenolfo dedit, et fideiussorem ei posuit suprascriptum alfanum. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, si quascumque causationes de suprascripta venditione ipsi maghenolfo et illius heredibus preposuerint, componerent ipsi maghenolfo et illius heredibus viginti auri solidis constantinianis, et taciti ex hoc adversus ipsum maghenolfum et illius heredes permaneant. Et duas cartulas unius tenoris, hanc quam ipse maghenolfus retinet, et alteram quam ipsi petrus notarius et gemma. te romoaldum notarium scrivere precepi. + Ego qui supra iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.