useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXXXV
Signature: MCXXXV
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1050
  
x
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et nono anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et duci, mense aprelis, tertia indictione. Memoratorium factum ha me iohannes abbas monasterii sancti arcangeli, quod situm est in mons coraci de cilento, eo quod ante ydoneis subscriptis hominibus, huna cum alefanto advocatore predicti monasterii, per combenientia tradidi atque remisi leo filio quondam iohanni visunianise huna pecia de terra rebus predicti monasterii contra pars ancilla dei ad pastinationis ordine, nato nascente, in tertia pars per has mensura: a pars occidentis saliente rectum a pars meridie sunt passi quinquaginta tres; de super per ipsa pars meridie usque in huno rio aqua stricara sunt passi quinquaginta quinque: et descendente per huno riatello usque in ipsa via publica, sunt passi septuaginta nobem, et per hora ipsa bia usque in prima fine sunt passi quadraginta octo et cubita dua, ad iusto passum cum limine mensuratum; ut liceat ipse leo et suis heredibus, nato nascientem, ipsa pecia de terra fobere, laborare, et vinea pastinare, salices et poma plantare, sedilie et iusto horto hividem retinere, et omnis sue hutilitatis ibidem facere. Et licentiam habeat in rebus eidem monasterii introyre, et arbores iusta rationem incidere ad ipsa pecia de terra cludenda et pedamen faciendum. Et quicquid vinum vel fruge inde exierit hamodo et usque anni septem, totum sit in potestatem predicti leo et de eius heredibus, sine omni contrarietate pars nostra, vel de ipso monasterio, et eiusque rectoribus. post completi ipsi septem anni quicquid vinum vel fruge inde exierit, nato nascentem, factum paratum dent inde ad palmentum tertiam pars similiter et de omni fruge tertia pars sibi suisque heredibus habeant ipse due sortibus. Et amodo et semper nos nostrisque posteriores et pars predicti monasterii defensemus ipsius leo et ad eius heredibus cuncta predicta pecia de terra da omnis humana persona cum omnia intra se habentem et cum vice de viis. Nam si ipsis inde exire voluerit licentiam habeat excutere inde omnia sua mobilia et periere ubi eorum placuerint. Et si usque tres anni iterum hibi fuerint rebersi, ipsa clusuria eorumque heredibus redeant potestatis in supradicta ratione illud avendi. Quod si etc: Statuta mulcta viginti solidorum auri constantinianorum, proposito fideiussore Maraldo filio quondam Iohannis de predicta ancilla dei. Et hunc brebem scribsit ego landus presbiter et notarius actus cilentus. + Ego urso. + Ego mirando.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.