Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXXXIX
Signature: MCXXXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1050
x
+ In nomine domini Tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimari Glorioso principe, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et11 Undecimo. sirrenti, et decimo22 Octavo. anno suprascriptorum 1 Undecimo. 2 Octavo. principatuum et ducatuum domni gisulfi filii eius eximii principis et duci, mense aprilis, tertia indictione. Memoratorium factum a me petri filio quondam petri, quoniam tradit michi meique heredibus iohannes monachus et abbas sancto archangelo, que sita est in montem coraci de cilento huna cum alefanto adbocatorem eidem monasterio huna pecia de terra rebus de eodem monasterio in loco qui dicitur ancilla dei, nato nasciente, in tertia parte per has mensuras: a pars orientis sunt passi triginta unum: a pars meridie secus ipsa bia habet passos quattuordecim et cubita dua, et sicut feret in ipso riale est pro sedilia vel orto, et habiente a pars occidentis secus ipso horto prephato monasterio abet passos viginti opto, et sicut ascendit per fine domnica a pars septeintrionis usque in prima fine sunt passi viginti cum linea ad iusto passu, ut liceat me et meis heredibus, nato nascente, in ipsa predicta sedilia residere, et horto, si potuero, pro me hibidem facere, het inter ipsi passi fobere laborare binea, et salices et poma pastinare, et omnis nostre hutilitatis hibidem facere, et licentiam abeamus nos et nostris heredibus in rebus praedicto monasterio introire, et iusta rationem arbores incidere ad ipsa pecia de terra, et orto cludendum et pedamentum faciendum et quicquid vinum vel fruge inde exierit, amodo et usque anni septem, mihi meique heredibus sint potestati sine omni contrarietate de ipso abbate et eius successoribus et pars ipso monasterio. Post completi ipsi septem anni quicquid vinum vel fruge inde exierit, nato nascentem, factum paratum ad ipso palmentum demus ad prephato abbati eiusque successoribus et pars monasterii tertiam pars michi meique heredibus habeamus, ipse due partibus; et hamodo et semper defenset illud nobis ipsum iamdictum iohannem abbatem et ipso prephato monasterio, et ad nostris heredibus, de omnis humana persona, cum introitu et exitu, et cum bice de viis, et cum omnia inter ipsa terra habentibus; nam, si nos vel nostris heredibus exire bolueritis de ipsa rebus, licentiam habeamus excotere omnia nostra mobilia et periere, hubi boluerimus; et si usque tres annos iterum in eodem loco rebersi fuerimus, iterum ipsa clusuria nobis nostrisque heredibus redeat potestatis, in supradicta ratione illud habendum. Quod si taliter etc: Posito fideiussore Maraldo filio quondam Ioannis. Statuta est mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Et hunc brebem scribsit ego Landus presbiter et notarius actus cilento et interfui. + Ego ursu clericus + Ego romoaldus presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXXXIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1139/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success