Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLIII
Signature: MCLIII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1051
x
+ In nomine domini trigesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosus princeps, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et syrrento, et nono11 Potius decimo.anno principatus 1 Potius decimo. et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximio princes et dux filii eius, mense aprelis, quarta indictione. Ego dauferi filius quondam birini, eo quod ante subscriptos testes, convenientibus est mecum iohanne et lando germanis filiis quondam sparani, et mulier nomine iemma que sumus mater et filii, ego autem dedit eis octo auri tari, et illis pro taliter tradiderunt michi una pecia de terra bacua in locum dufiano non longe at rebus sancti mathaei, que est infra ec finis et mensuras: A pars orientis fine platea, inde sunt passi quinquaginta: A pars meridie fine de consortibus meis, inde sunt passi biginti dui: a pars occidentis inde sunt passi quinquaginta: a pars septemtrionis inde sunt passi biginti, et coniungit at priore fine in tali ordine, ut amodo et usque at tempu de isto mense aprelis prius benientem rediret michi ipsi octo auri tari boni de moneta bona, et ego eis remittat inclita ipsa sua sortione de predicta rebus, ut diximus, que est quarta pars de predicta rebus infra predictas mensuras, ut diximus; et si ipsi octo auri tari in predictum constitutum michi de propia causa non retdiderit, ab illo die in antea abeamus inclita ipsa sua sortione de predicta rebus, quas per cartulam emtionis semper defensatum per illis et per illorum eredes ego et meos eredes da omnes omines omnique partibus cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua; et si rebus ipsa illut recollexerit et totum ipso pretium michi vel a meis eredibus retdideret aliquando tempore, non abeat potestate rebus ipsa cuicumque illut dare per nullis modis, nec alienare nisi michi et at meis eredibus dandum ad iusto baliente pretium, quod iuste fuerit atpretiatum, et faciat me vel meos eredes scire pro illut emendum per tertio constitutum usque in dies triginta sex; et si infra ipsa constituta cuicumque illut dederit, ut de nostra potestate exet substractum, sine pretium rebertat at nostra de nostris eredibus potestatem, faciendum inde ego et meos eredes omnia que nobis placuerit. et si infra ipsa constituta voluerimus eos tollere et daret inde ipso supradictum pretium, post ipsa constituta liceat illut dare cui boluerimus. De qua per bona combenientia guadia michi ipsa mater et filii dederunt et fideiussorem michi posuerunt seipsis per partes placentes; et si taliter omnia suprascripta michi vel a meis eredibus non adinpleverit et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia componere obligaberunt se nobis vel a nostris eredibus, vel cui brebem iste in manum paruerit, decem auri solidos constantinianos, et omnia, quantum et quomodo superius legitur, per inbitis illut nobis adinplere per iamdicta guadia et obligata pena. Et taliter scribere rogabimus te madelmus notarius, actum salerno. + Ego iohannes + Ego guisenolfus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1153/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success