Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLXXXIII
Signature: MCLXXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1053
x
+ In nomine domini duodecimo hanno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense iulius, sexta indictione. memoratorium factum a me raidolfus presbiter et abbas, et filius quondam domnelli de locum balnearia, eo quod ante subscripti testes, per bona convenientia tradidi ego sesamus germanus noster, et filius supradicti domnellus genitore nostro de locum balnearia, una pecia de terra nostra pertinentes ecclesia sancte lucie, quod ego raidolfus abbas a nobo fundamine construxit et edificabit in rebus mea in iamdicto locum balnearia, et pro parte et bice de ipsa ecclesia tradidit ipsius sesami ipsa pecia de terra, que est in ipsum locum balnearia in plano de montecellum da sanctum archangelum, que est terra ipsa per finis et mensuria; da pars septemtrionis fine bia, que pergit ad ipsa ecclesia sancti archangeli, inde passi octoaginta; a pars meridie fine de consortibus nostris, sunt inde passi nonaginta; de capite a parte occidentis fine de ipsa ecclesia sancti archangeli, sicut inde limite discernit, inde passi viginti octo; de pede a parte orientis fine nostra, inde abet passi decem et nobe, totum mensuratum ad iusto passum homini. Hec vero rebus per iamdicte finis et mensuria cum omnia intro se abentibus homnibusque suis pertinentiis, et cum vice de via sua, pro parte et bice ipsius ecclesie sancte lucia nostra pertinentes, tradidi ego ipsius sesami in tali ordine, ut amodo et semper omni tempore, natos nascentes, a sua et de suis heredibus sint potestatem illut eos tenendum, et dominandum, et fobee, et omnis sue utilitate iusta ratione ibidem faciant, et pastenarent illut ibidem in ortu ipsa rebus arbores et vites de bono bitineo; sic itaque, ut completi amodo, et usque duodecim anni abeant illut et suis heredibus in tota ipsa rebus perfectum arbustum bitatum, surtum, operatum et cultatum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, et in antea et omni tempore, ubi meruerit, arbores et bites illut eos pastenaret, et cultaret, et propaginaret, et cultaret, et studiare, ut in melius proficiant et non dixpereant. et amodo et usque octo hanni completi quantum binum ibidem fecerint vel quicquit fruges inde tollere, vel abere potuerint, totum illorum sue sint potestatem, septo de quo amodo et semper ibidem seminaberint, deant illut in partibus ipsius ecclesie sancte lucie terraticum secundum consuetudine de ipsum locum. et da ipsi octo anni in antea omni tempore demus illorum organeum bonum da binum, et illut vel suis heredibus annualiter conciare et studiare ipso organeum, sicut meruerit. et per tempore de vindemie faciant illut, vel suis heredibus nobis seum in partibus ipsius ecclesie, ut pergamus aut dirigamus ibidem missum nostrum pro bigilandum et recipiendum ipsa nostra sortione de ipso binum; et illut vel suis heredibus abto tempore illut vindemiare et ad palmentum ipso vinum procurare, et sic ipso binum ad palmentum per medietatem inter nos dibidamus; pars ipsius ecclesie tollamus exinde medietatem, et ipse sesamus vel suis heredibus alia medietate, et ipsa ecclesia medietatem, et ipse sesamus vel suis heredibus adducat ipso binum usque ubi abitaberit ipse rector de ipsa ecclesia propinquo ad ipsa ecclesia, et mittant de ipso binum in organeum, quod per illum est conciatum, et studiatum per annum de ipsa ecclesia propinquo ad ipsa ecclesia, et mittat ipso binum in organeum quot per illum est conciatum et studiatum per annum. missum de ipsa ecclesia qui ibidem steterit, illut nobis nutrire secundum suam possivilitatem, et deant illut in partibus ipsius ecclesie palmentaticum iusta rationem; et si da ipsi duodecim anni in antea qualecumque tempore ipsa rebus tenere et lavorare noluerint aut non potuerint, et illis diebus causa sua mobilia ibidem abuerint, licead illut inde tollere, et portaret ubi boluerint, et tota ipsa rebus pastenata et cultata remittant ad potestate de ipsa ecclesia. Unde pro taliter per bona combenientia guadia michi ipse sesamus dedit et fideiuxorem michi posuit iaquintus filius quondam iohannis francu de ipsum locum balnearia; et per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus, ut si taliter omnia suprascripta noluerint adimplere in partibus ipsius ecclesie, per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus ad componendum michi, vel meis subcessores pars iamdicte ecclesie biginti auri solidos constantini, et omnia suprascripta illut adimplere in partibus de ipsa ecclesia, et semper nos illius defensemus da omnis omines omnique partibus in omni ordine et ratione, sicut superius diximus. verumtamen oc recordamus et de quod parutus fuerit inde vinum exierit, medietatem illut deant in partibus ipsius ecclesie, et unc brebem scripsi ego iohannes notarius. + Ego ademari. + Ego petrus presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLXXXIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1183/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success