useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCXXXIV
Signature: MCCXXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1056
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense decembris, decima indictione. Ante me ratelgrimus comes et iudex ..... iaquintus castaldus filius quondam iohannis castaldi, coniunctum est cum Aunito filio quondam risi de ipso loco aunito, et ipse iaquintus clericus filius .......… quam dixit esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensurata. A parte septentrionis finis bia, passi quadtuor ……… mensurata per ipsam via, passi quadraginta et quattuor. A parte meridie passi octo et medium. A parte occidentis ………. Et sicut ipse iaquinto congruum fuit vona sua voluntate, per anc cartulam donavit ipso aunito ……… mensurata, cum omnibus que intra ipsam donationem haventibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de viis suis ……. ut semper sit in potestate ipsi aunito et heredum eius; et licead illum et eius heredes de eis facere quicquit voluerint. Et propter confirmationem uius donationis, secundum legem langnobardorum, launegilt subscepit de ipse iaquintus suprascripto aunito grosenam unam in omni deliveratione, sicut inter illas convenit. Et per convenientiam ipse iaquintus guadiam ipsi aunito dedit, et fideiussorem ei posuit petrum filium quondam mari, qui cognominatus est pedutum; et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi aunito, et eius heredibus integrum illut, quod ipse iaquintus eidem aunito donavit, sicut suprascriptum est, hab omnibus hominibus; et ipse iaquintus contulit ipsi aunito licentiam, ut quotiens ipse aunitus et eius heredes vellere, potestatem haveant suprascriptam donationem per suprascriptas fines et mensuras per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de ea hostenderint. Quod si suprascriptam donationem, sicut suprascriptum est, ipse iaquintus et eius heredes ipsi aunito et eius heredibus defendere minime potuerint, tunc in suprascripto langnobardorum legum hedictum de dono et subscepto launegilt scriptum est, eis adimpleant. Iterumque ipse aunitus per convenientiam Apposuit et obligavit integras suprascriptas res Ipsi iaquinto In oc hordine, ut si quolivet tempore ipse aunitus et eius heredes suprascriptas res, vel ex ipsas per quemlivet modum daturi, aut vendituri, aut alienaturi fuerint, ipsi Iaquinto et eius heredibus illut vendant solidos aureos sex, quorum quousque Abead tarenos bonos quadtuor, qualis illis diebus in ac civitate formati fuerint; et faciant ipsum iaquintu et eius heredes si se pro eo hemendo per tertium constitutum usque dies triginta sex, et si Ipse iaquintus et eius heredes illut, sicut supra scriptum est, ab ipso haunito et ab eius heredibus hemere voluerint, tunc, post accepta licentia ipse aunitus et eius heredes firment ipsi iaquinto et eius heredibus suprascriptas res cum vice de viis suis cartula venditionis, A puplico scriba scripta, cum guadia et idoneo fideiussore, et penis obligationis, sicut lex et consuetudo istius civitatis. Nam si post ipsa constituta ipse iaquintus et eius heredes illut hab eis, sicut suprascriptum est, hemere noluerit, Tunc post ipsa constituta ipse aunitus et eius heredes licentiam haveat illut dare cui voluerit. Nam, si ante ipsa constituta cuicumque illut vel ex ipsa per quemlivet modum dederint, aut vendiderint, aut alienaverint sine solutione ipsius iaquinti et heredum heius, sicut de eorum paread potestate substractum, tunc sine pretio sint in potestate ipsius iaquinti et eredum eius, cum vice de viis suis, Ad faciendum ex eo ipse iaquintus et eius heredes, quod voluerint. Et oc conbenit inter illis, ut si Ipse aunitus sine filiis filiabus defunctus fuerit, tunc integram suprascriptam donationem perveniat ad potestate suprascripti iaquinti et heredum eius, et licead illum et eius heredes de hea facere, quod voluerint, et ipse iaquintus et suos heredes statim dent homini illi, cui ec cartula in manu paruerit, sex aureos solidos, quorum quosque habead aureos bonos quattuor, qualis illis diebus in ac civitate formati fuerint, Ad distribuendos illos ille homo, cui ec carta in manum paruerit, pro pauperes et horfanos, sicut ei deus melius inspiraverit. Et si, sicut superius scriptum est, ipse aunito et eius heredes ipsi iaquinto, et eius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per combenientiam per ipsam guadiam obligavit se ipse aunitus et eius heredes componere ipsi iaquinto et eius heredibus viginti auri solidos constantinos, et, sicut superius scriptum est, adimplere: et quod inter virgulos scriptum est, legitur; et eius heredes. Te iohannem notarium imperavi scrivere. + Ego qui supra Rottelgrimus Comes et Iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.