Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXLIX
Signature: MCCXLIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1057
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi glorioso principibus, mense octubri, undecima indictione. Ideoque ego mulier nomine letitia filia quondam petri qui lazaro supranominatur positum habuit, Clarefacio me habere rebus in loco qui dicitur ancilla dei unde et nos sumus abitatori; et congruum michi est una cum urso filio quondam iaquinti qui est vir meus mihi consentiente Donare exinde una pecia de vinea quod retineo a predicto meo genitore, que est clusuria et terra bacua et cum binea et poma tibi domno iaquintus abbas monasterio sancti archangeli quod situm est in mons coraci de cilentus, et habet has mensuras. A pars orientis abet passus triginta quinque; a pars meridie sunt passi decem et septem: A pars occidentis abet passos viginti sex et cubita dua; et a pars septentrionis sunt passi duodecim et cubita dua et iunget in prima fine ad iusto passu. Interea ego que supradicta mulier, de sicut me vone voluntatis conplacuit, ante subscripti ydoneis hominibus, per hanc cartulam per largietatem predicti vir meus donabo atque at semper habendum confirmabo inclita predicta rebus cum iamdictis passus tibi eidem domno iaquintus abbate cum omnia intus ipsi passi abentes et vice de biis, ad securiter et firmiter hamodo et semper tu prefatus iaquintus abbas et tuos successores et pars ipsum prephatum monasterium illud habendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum quod volueritis, et pro firma stabilitate ego iamdicta letitia una cum eidem urso biri meus recepimus a te domno iaquintus abbas una bacca pro solidis sex, et pro donum et launegild mantello uno in omni deliveratione, sicut inter nos stetit. De qua per combenientia ego iamdicta letitia una cum eidem vir meus guadiam tibi domno iaquintus abbas dedimus et fideiussorem tibi posuimus lia filia quondam pauli de predicto mons coraci, et per ipsam guadiam obligo me ego iam nominata mulier, et meis heredibus tibi prefato iaquinto abbati et at tuos successores et ad pars prefati monasterii defensandum inclita predicta rebus, sicut de super tractabimus, da omnis humana persona. Nam si taliter omnia, ut dictum est, nos vobis non adimpleberimus et amplius de rebus et causis nostris quesierimus, nisi quantum in ipsum launegild abuimus receptum, Tunc, sicut in lex langobardorum de donum et launegild continet, ita nobis persolbamus iustitia. Et, quando per vos et pars ipsius monasterii quesieritis inde esse autores vel defensores, licentiam habeatis cum omni monimine et ratione quas inde abueritis qualiter volueritis exinde causetis et finem faciatis. Quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine ego iamdicta letitia et meis heredibus tibi iamdicto iaquintus abbas et ad tuos posteriores et ad pars ipsum monasterium non adimpleberimus et retroare vel remobere quesierimus per quolivet ingenium vel ratione, per ipsam guadiam obligo me ego predicta mulier et meis heredibus, et per largietatem ipsius predicti vir meus, in cuius mundium me palam facio esse, ad componendum tibi iaquintus abbas et ad tuos successores et ad pars ipsum monasterium et cui cartula ista pro vice ipsum monasterium in manum paruerit, viginti solidi aurei costantini, et quod supra legitur, firmum et stabile permaneat; et taliter scribsit ego landus presbiter et notarius, intus cilentus et interfui. + Ego Maraldus presbiter. + Signum manus leo.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXLIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1249/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success