useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLIX
Signature: MCCLIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1058
  
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense februario, Undecima indictione, dum petrus filius quondam sicelmanni habitator de loco muntoro et grusa uxor eius, ut habet casus humane fragilitatis, egrotarent, quamquam in lectulo iacerent, viverent et recte loquerentur, pro animabus eorum coram me petro iudice per hoc scriptum iudicaverunt quod de rebus eorum fieret. Et ipse petrus dixit ipsi uxori sue dedisse ex omnibus rebus suis integram quartam partem, quando eam sibi in coniugio sociaverat, et ex ea genuisse sobolem boniczum nomine, quem heredem sibi instituit. Primum denique ipsi vir et uxor iudicaverunt rolegrimo nepoti eorum unam peciam de terra in suprascripto loco muntoro ubi banzanum dicitur, que de tribus partibus coniuncta est cum terra suprascripti rolegrimi et de uno capite mensurata passi duodecim, de alio vero decem, et per longitudinem passi viginti sex iusto passu hominis, ad faciendum ex ea ipse rolegrimus et eius heredes quod voluerint. Et iudicaverunt ipsi vir et uxor in ecclesia sancte sophie, que constructa est intra hanc civitatem secus plateam que pergit ad rotensem portam, in qua muscatus abbas preest, integram medietatem de omnibus terris et casis et rebus stavilibus, que ipsis petro et gruse quomodocumque fuerunt et sunt pertinentes, tam intra castellum de suprascripto loco muntoro, quam et foris per tota fine et pertinentia et vocavula suprascripti loci extra suprascriptam peciam cum omnibus que intra ipsam medietatem sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis, et anditis suis et cum medietate muniminibus ex eo continentibus, Ut semper sit in potestate ipsius domni muscati et successorum eius et partis ipsius ecclesie Ad faciendum ex eo ipse abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie quod voluerint, et semper illi et illorum heredes integrum illud, qualiter in iamdicta ecclesia iudicaverunt, ipsi abbati et successoribus eius et pars ipsius ecclesie defendant ab omnibus hominibus et partibus. Et quando voluerint potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Aliam vero medietatem iudicaverunt ipsi soboli eorum cum omnibus que intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis et anditis suis et cum reilqua medietate ipsorum muniminum; Ut ille et filii et filie eius, qui de legitimo coniugio horti fuerint et ex eis legitime descendentibus haberent, et ipsi filii et filie ipsius boniczi et ex eis ut dictum est descendentibus, post boniczi obitum licentiam habeant ex eo facere quod voluerint. Et si ipse boniczus absque filiis filiabus legitimo coniugio creatis obierit, tunc integra medietas que ei ut prefatum est iudicaverunt perveniret in potestate partis ipsius ecclesie cum ipsis muniminibus et cum omnibus intra se habentibus et cum vice de viis et anditis suis, Ad faciendum ex eo pars ipsius ecclesie quod voluerint. Et illi et illorum heredes semper illud parti ipsius ecclesie defendant ab omnibus hominibus et partibus, et quando pars ipsius ecclesie voluerit potestatem habeat illud per se defendere, qualiter voluerint. Et per convenientiam ipsi vir et uxor, tamen ipsa uxor cum voluntate ipsius viri sui cum cuius voluntate omnia que in hac cartula scripta et scrivenda sunt fecit, obligaverunt se et suos heredes, si sicut superius scriptum et parti ipsius ecclesie non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere parti ipsius ecclesie centum auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter te romoaldum notarium scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.