useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXII
Signature: MCCLXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1058
  
x
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense martio, undecima indictione. Ego iohannes clericus et abbas ecclesie sancte marie et filius quondam agenolfi, eo quod ante subscriptos idoneos homines per convenientia ad tenendum et residendum tradidit mulier quedam nomine mansa filia quondam leonis apuliense relicta quondam iohannis, qui cognominatus fuit falcetra, inclita sortione mea de terra cum casa lignitia solarata, quod concessam paratam abuit da ipsa mansa et petro et lando qui sunt germani et filii ipsius manse et iohannes falcetra, que est ipsa terra cum casa intus hanc salernitanam civitatem super propinquo ipsius ecclesie que da parte meridiei et da parte occidentis coniuncta est ipsam casam ad plateis, et qualiter nunc conciata et hedificata qualiter usque nunc illud tenent ipsa mansa cum scala lignea posita iusta ipsam plateam da ipsa parte occidentis. Taliter illut ipsa mansa tradidit per absolutionem ipsorum petri et landoni filii sui. Cum quibus omnia que in anc cartam scripta vel scrivenda sunt, feci. Tali tinore ut amodo et usque viginti et septem anni completi ad sua et de suis heredibus esset potestatis, fobee et omnis illorum utilitatis ibi faciant iusta rationem, et ibidem residere et avitare et ad residendum dent cui vellent, et omnis pedes et seditura quod inde tollere et avere potuerint usque ipsi anni completi totum illut sue sint potestatis faciendum quod voluerint. Tantum pro censum de ipsa venditione per omnes annos de suprascripto mense dent michi meique heredibus ipsa mansa et eius heredes octo aureos tarenos vonos, ut per caput et sine iuncta illis dare possamus, et quicquid in ea casa necessum fuerit conciare vel cooperire que ipsi anno completo ipsa mansa et eius heredes faciant conciare vel cooperire. Ad mensem igitur secundum, Completi vero ipsi viginti et septem anni, licead ipsa mansa et eius heredes et homines quod ibidem ad residendum miserint inde exire cum omnis illorum causa movilia et ire ubique voluerint sine nostra contrarietate, et ipsa traditione clusa et cooperta cum regias et claves, qualiter modo conciata et hedificata est, remittant illut ad potestatem mea vel de meis heredibus faciendum ex eo quod voluerit. Et per convenientiam guadia michi ipsa mansa dedi et fideiussorem michi posuit iohannes calzolario filio quondam iaquinti apuliensis, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes si, sicut superius scriptum est, michi meique heredibus non adimpleverint et aliquit de suprascriptis contradixerint, per convenientia per ipsam guadiam obligavit se ipsa mansa suosque heredes componere michi meique heredibus triginta auri solidos costantinos et suprascripta adimplere. Quod scripsi ego iohannes notarius. + Ego ademarius notarius me subscripsi. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.