useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXX
Signature: MCCLXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1058
  
x
+ In nomine Domini Dei Salvatoris Ihesu Christi. temporibus domni Iohannis gloriosi Ducis, et Imperialis patricii, Anthypati atque Vesti, et domni sergii gloriosi ducis, filii ejus, anno sexto post eorum recuperationem, die prima mensis Iunii, Indictione undecima, Amalfi. Nos quidem Adilvertus et Landuarius comites et germani, filii bone memorie domni Lamberti comitis, Qui sumus de civitate Salerno, et modo manemus in civitate Amalfi; sicut nobis congruum est, nostra bona boluntate, ante subscriptos testes, tradimus tibi theofilo monacho, presbytero et abbati, qui es ex genere grecorum, tertiam partem quam habemus in Ecclesia bocabulo sancti nicolai, que est constructa a foris salernitanam civitatem, propinquo et super mare, locum qui dicitur gallucanta et petralena, et cum rebus pertinentibus ipsius Ecclesie, et cum uno molino quod constructum est in loco beteri ab apryxio monacho et abbate ipsius nostre Ecclesie, et cum ordine ecclesiastico et movilibus ipsius ecclesie: Idest calicem argenteum deauratum, et patenam argenteam deauratam, et calicem et patenam de stagno, et turibulum argenteum unum, et alium ereum, et unam sindonem de siriceo inbestitam, et alias duas sindones siriaticas, et aliam sindonem siriaticam in intallatum, et duas sindones de sparamango cum butane de pannu, et sindonem aliam adaco, et sindones quinque de serico a freaczano, et aliam sindonem de zendato auro textam, et aliam sindonem de zendato cum botana, et unum pare de charafoli diocitrini de zabuffe, et unam planetam de sparamango, oralem unum cum intallatum, ammictum unum de linu, duos manules ad aco, duos orales cum dexstris auro textis, et oralem unum cum vultum ad aco, et unum oralem in ragiolum, hacmictum unum et duas planetas de cordato, et aliam planetam de zendato albo, sindonem unam cum cruce, et unum faccitergulum plumatum, et duos manules seriaticos, trilicia lintealinea duo, et unam zonam quae dicitur urnadum, curtinam unam lineam cum crucibus laboratam, et velameralium lineum suptile, cordacim unum, euchologia duo, evangelium unum ……. unum, evangelium et apostolum unum, profitico unum, theodoritum unum, triodi unum, ergadio unum, psalterium unum, viblion panigiricum unum, catanicticon et anastorimon duo, Et oravangelum unum, quaternos quinquaginta unum cum canoniis, et unum preceptum de casa ipsius Ecclesie in Salerno posita, et unum scrineum, arcellam unam, et cruciculas tres argenteas, unam de eis cum catenulis argenteis, cruciculas hereas tres, cruces argenteas quattuor, duas ex eis cum gemmis; cruces ligneas tres auro depictas, et quattuor cerostata deargentata; yconam argenteam gemmis et auro laboratam, et cinurio unam, yconas undecim costantinopoleos depictas auro, et alias yconas nobem: candelabra herea duo, candelas costantinopolea viginti septem vitreas, et quattuor candelas vitreas parbulas, et quattuor oba de stagnis, tintinnabulum hereum unum, et tres pateras ligneas depictas cum auro, et tres bectes ferreas, harchiscamnum unum, cathedram unam, et unam metram cum pedibus, et aliam metram, scamna quinque, predulas tres, barilem unum, tinellam unam, et aliam tinam et pistoreum unum ligneum sclavineum, parium unum de.....nuali, catina decem, pistoreum ligneum parbulum, buctes duas in salictum, unam ex eis capientem saumas decem, et aliam saumas nobem, et alias duas buctes intus salernum, unam de saumis decem et nobem, et aliam de saumis quattuordecim. In predicta Ecclesia buctes tres, unam de saumis undecim, et aliam de saumis decem, et duas de saumis decem et octo, et aliam de saumis septem, et aliam de saumis tres. In priatum buctim unam de saumis duodecim, bobem unum, asinum unum, obes septem, capras quattuordecim, chartulas pastinationis quinque de rebus salictus, chartulas tres pastinationis de loco Albole. De his omnibus rebus ipsius Ecclesie, que superius diximus, tam movilibus, quam et immovilibus, quam et ipso molino qui est constructum cum omnibus edificiis que in molinum pertinent in fluvio veteris, et cum predictis chartulis, nos iamdicti germani tertiam porzionem nostram tibi nominato theofilo abbati tradidimus. Ea videlicet ratione, ut amodo et omnibus diebus vite tue sit in potestate tua ad regendum et gubernandum ipsam Ecclesiam sicut meruerit: et diebus hac noctibus officietis in ipsam Ecclesiam, et officiare faciatis sicut decet presbiteros grecos. Et omnes hereditates predicte Ecclesie, que nobis pertinent, pastinare et laborare debeas, et in pastinandum et laborandum tribuas sicut meruerit quatinus proficiant et non dispereant, ut pareat ad bonos homines. et quantam offersionem in ipsam Ecclesiam introierit, et quidquid de nostris portionibus de iamdictis hereditatibus et de tertia parte de ipso molino tollere et habere potueris, vestre sit potestatis omnibus diebus vite tue faciendum exinde quod volueris et nullam exinde a nobis vel a nostris heredibus habeatis requisitionem. Et omni anno in pasca resurrectionis Domini, et in festivitate Sancti Nicolai, et in nativitate Domini per unamquamque festivitatem, dirigas nobis singula paria de oblate, et ana tribus ceratis. et si talem causam in ipsam Ecclesiam introierit que ad onorem ipsius Ecclesie pertinet, seu prosit ipsius Ecclesie et tu illud gubernare et regere debeas iuxto ordine, sicut et ipsum aliut quod supradictum est. Et supra Salictum dare debeas nobis, amodo et usque completos annos septem, solidos triginta quattuor: sic tamen ut per totum istum annum des nobis exinde solidos quattuor; et deinde in antea des nobis per omnem annum solidos quinque, usque ad completos annos sex. Verumtamen si invenerimus hereditatem ad emendum, emamus exinde iamdicti solidos in ipsam Ecclesiam, tu illam regere et gubernare debeas iusta ratione, sicut et ipsum aliud quod iam diximus. Et in confirmandum omnia que superius diximus, nos nominati germani guadiam tibi theofilo, monacho et abbati dedimus, et fideiussorem tibi posuimus domnum Mauro filium domni Pulchari, et per ipsam guadiam obligamus nos et nostros heredes, amodo et diebus vite tue, defensare tibi predictam traditionem, qualiter superius diximus, cum vice de viis suis, ab omnibus hominibus, omnibusque partibus. In obitum vero tuum tertia nostra pars predicte Ecclesie cum omnibus ei pertinentibus, et cum predictis rebus et molino et movilibus et cum predicto ordine ecclesiastico et quicquid superius diximus, et cum omni causa movilia tua que illis diebus habueris, totum et integrum in nostram vel nostrorum heredum perveniat potestatem, et sit in potestatem ipsius Ecclesie; et nullam potestatem habeas de predicta tradictione nostra aut tuis movilibus cuicumque dare aut exinde minuare per quolibet modum, vel intervenire, sicut diximus, integrum perbeniat in potestatem nostram et heredum nostrorum, et in partem ipsius Ecclesie. Quod si taliter, sicut superius diximus, nos et nostri heredes tibi non adimpleberimus, et tibi exinde revocare, aut contradicere quesiberimus, tunc per ipsam guadiam obligamus nos et nostros heredes componere tibi triginta solidos constantinos, et quod superius diximus adimplere. + Ego Mauronus Imperialis protospatharius, filius Marini testis fui — + Ego Leo, filius Iohannis filii Constanti testis fui — + Constans filius Ioannis de Leone de Costante de Leone Comite testis est — + Ego Iohannes scriba filius sergii scripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.