Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXCIV
Signature: MCCXCIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1059
x
+ In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosus princeps, mense agustus, duodecima indictione. Ego lando filius quondam ahini clarifico quoniam michi est pertinente abere inclita medietate de omnes rebus que fuit supradicti ahini in montibus quam et planis, que sunt terris cum pomiferis et terris bacuis. et congruum est michi inclita ipsa mea sortione de predictis rebus, ut diximus, que fuit medietas de ipsa rebus, ut diximus supradicto genitori meo benundare rossemanni germanum meum ac filii supradicti ahini. Interea ego predictus lando, sicut michi congruum est, bona mea boluntate per anc cartulam perlegi eam ante domni mele castaldi et ante alii testes benumdedimus atque at semper abendum confirmabimus tibi predicti rossemanni inclita ipsa rebus mea, quale michi est pertinente abere a genitore vel genitrice mea cum omnia intra se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bie sue, Securiter et firmiter amodo et semper illut abendum et omnia inde faciendum quod bolueritis; et per confirmandam et stabiliscendam anc meam binditionem a presentis recepimus a bos statutum pretium, i sunt auri tari boni numerum decem, sicut inter nobis combenit in omnis deliberatione de qua per bona combenientia guadia tibi predicti rossemanni dedimus, et fideiussorem tibi posuimus mari filii quondam disigii pro ille; et per ipsam guadiam obligo me et meos eredes semper defensandum bobis et at vestros eredes inclita suprascribta mea binditione, qualiter superius diximus, da omnis omines omnique partibus. et si taliter omnia suprascripta bobis et ad vestris eredibus non adimpleverimus, per ipsam guadiam componere obligo et meos eredes tibi predicto rossemanni quam et at tuis eredibus biginti auri solidos constantinos, et omnia suprascripta bobis adimpleamus; preter quando per bos ipsis bolueritis exinde exe autores vel defensores bice nostra licentiam et potestatem abeatis in omnes inde causare et finem facere, quomodo aut qualiter vultis, cum omnibus moniminibus, quas inde abere potueritis. Nam quando nos qui superius inde autores abere nos tu illut bobis defensemus sicut superius legitur per iamdicta guadia et obligata pena. Et taliter scribere rogabimus te madelmum notarium. actum salerno. + Ego guisenolfus me subscripsi. + Ego iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXCIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1294/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success