Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXXVI
Signature: MCCCXXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1062
x
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense iunio, quintadecima indictione. Ante me Iohannem iudicem rossemannus presbiter et prepositus monasterii puellarum sancti michaelis archangeli et sancti protomartiris stefani, quod constructum est intra hanc civitatem in horto magno, in quo domna blatta venerabilis abbatissa preest, dum una cum eo romoaldus notarius, ipsius monasterii advocatus adesse causavit cum mansone, qui dictus est sfagilla, filius quondam iohannis, dicens ei, ut ipse manso malo hordine introisse in res ipsi monasterii pertinentis foris hac civitate in acto mitiliano, ubi terra gustina et pratu dicitur, et foveas in eis fecisse et arbores et vites ex eis abscidisse et sepes rupisse et fructus tulisse et ipsas res partem ipsius monasterii contrasse. Ipse manso respondit in acto mitiliano, ubi terra gustini et pratu dicitur, plures res haberi, sed nescire de qualibet ipse prepositus cum eo causare. Ego autem sicut inter eos convenit iudicavi et illos guadiare feci, ut ipse prepositus vel pars ipsius monasterii et ipse manso simul cum iudice et notario ad ipsas res pergant, et ipse prepositus aut pars iamdicti monasterii ostendat ipsi mansoni ipsas res, de quibus cum eo, ut suprascriptum est, causavit: et ipse prepositus vel pars ipsius monasterii plicet se cum rationibus ipsius monasterii, et ipse manso plicet se cum suis rationibus, et secundum legem intra se finem faciant ex eo quo ipse prepositus cum ipso mansone, ut suprascriptum est, causavit. Et ipse manso posuit ipsi preposito fideiussorem radoaldum socrum suum filium quondam romoaldi. Et ipse prepositus fideiussorem ipsi mansoni posuit radoaldum filium quondam iohannis. Et taliter te romoaldum notarium pro parte ipsius monasterii scribere precepi. + Ego qui supra iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXXVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1336/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success