useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXL
Signature: MCCCXL
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1062
  
x
+ In nomine domini, vicesimoprimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense nobembri, prima indictione. Ante me petrum iudicem sergius filius quondam maraldi et gemma uxor sua filia quondam mastali romane legis viventes coniuncti sunt cum domno leone reverentissimo abbate monasterii sancte et individue trinitatis, quod constructum est foris hanc salernitanam civitatem in loco mitiliano, et cum vivo castaldo filio quondam petri pro faciendam inter se combenientiam, velut hic supter descrivendum est. Et ipsi vir et uxor, sergius videlicet et gemma, clarificaverunt due pecie de terra cum castaneto et insiteto se habere foris hanc predictam civitatem in eodem loco mitiliano ubi transboneia vocatur, quas dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. Unam ex eis: A parte orientis est finis aliorum, sicut terminatum est, inde sunt per longitudinem passi triginta et duo; A parte septemtrionis est finis, sicut terminatum est, qualiter vadit secus fine ipsius vivi castaldi, et per latitudinem passi viginti octo et cubita duo; A parte occidentis finis ipsius castaldi, sicut terminatum est, et per longitudinem passi triginta tres et medium; A parte meridiei est finis similiter ipsius castaldi, sicut termini fixi sunt, et passi undecim. Alteram vero ex ipsis peciis est propinquo suprascripta pecia: A parte meridiei est finis via, sicut terminatum est, et passi triginta et unus, et ab inde rectum descendente usque in fluvio boneia: de pede vero est finis ipse fluvius et secus ipsum fluvium mensurati passi alii triginta et unus; de alia autem parte similiter ascendente ab ipso fluvio usque predicta via in qua terminus fixus est. Et sicut ipsi sergio et gemme vir et uxor congruum fuit bona eorum boluntate per hanc cartulam per combenientiam venumdederunt ipsi domno leoni reverentissimo abbati et predicto vivo castaldo integras ambas suprascriptas pecias de terris cum castaneto et insiteto per suprascriptas fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas, quas se, ut superius legitur, clarificaverunt habere cum omnibus que intro eas sunt, cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via et de aliis viis suis. Ea ratione, ut integra suprascripta venditio, qualiter prelegitur, sit semper in potestate ipsius domni abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii et predicti vivi castaldi et de eius heredibus. Et liceat ipsos domnum abbatem et successores eius et pars suprascripti monasterii, et vivum castaldum et illius heredes ex ipsa venditionem facere omnia que voluerint. Et propter confirmationem huius benditionis ipsi vir et uxor susceperunt ab ipsis domno abbate et vivo castaldo statutum pretium auri tarenos centum viginti quattuor in omni deliveratione. Et per conbenientiam ipsi vir et uxor, secundum legem et romanorum consuetudinem, guadiam ipsi domno abbati et vivo castaldo, dum ydonei homines ibidem interessent, dederunt et fideiussorem eis posuerunt iohannem qui dicitur bergaturtu filius quondam sergii. Et per ipsam guadiam, obligaverunt se ipsi vir et uxor et eorum heredes semper defendere ipsis domno abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii et vivo castaldo et eius heredibus, integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus. Et ipsi vir et uxor tribuerunt ipsis domno abbati et vivo castaldo licentiam, ut quando ipse domnus abbas et successores eius, et pars suprascripti monasterii et predictus vivus castaldus et illius heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipsi vir et uxor et eorum heredes ipsis domno abbati et successores eius et partis suprascripti monasterii et vivo castaldo et illius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se ipsi vir et uxor, sergius videlicet et gemma et eorum heredes, componere ipsi domno abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii et predicto vivo castaldo et illius heredibus centum auri solidos constantinos, et ipsa gemma omnia suprascripta fecit per semetipsam, eo quod maior est viginti quinque annorum, dum una cum ipso sergio viro suo. Et duas cartulas unius tenoris, hanc quam ipse domnus abbas et alteram quam ipse castaldus retinet, Tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex. + Ego iohannes notarius me subscripsi. + Hic sum testatus scriba preclarus amatus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.