useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXLVI
Signature: MCCCXLVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1063
  
x
+ In nomine domini vicesimo primo11 Lege vicesimo secundo. hanno principatus domni nostri gisulfi gloriosi 1 Lege vicesimo secundo. principis, mense martius, prima indictione. ego iohannes filius quondam lamberti de locum balnearia, de sicut michi congruum est vona etenim mea voluntate per anch cartam ante idoneis ominibus, qui subter scripti sunt venumdedit adque ad semper abendum confirmo tibi sesamus filius quondam dumnelli de eodem loco balnearia una pecia de terra mea cum arbustis vitatis quod ego abeo in iamdicto locum ubi proprio a lu puteum dicitur, que est terra ipsa per ec finis et mensuriis; a pars septemptrionis fine de consortibus nostris, inde sunt passi decem et octo, et uno gubito: a pars occidentis fine episcopio, et inde abet passi duodecim; rebolbente per ipsa eadem fine episcopio in pars septemtrionis, inde sunt passi undecim; a pars occidentis, sicut limite discernit per finem de consortibus nostris inde abet passos nobem: a pars meridie fine raidolfi presbitero et abbatis germano tuo, inde sunt passi duodecim, revolbentem in pars orientis, et inde fine de ipso raidolfo germano tuo, inde sunt passi sex. Iterum rebolbentem in pars meridie similiter per ipsa fine de iamdicto germano tuo, et inde sunt passi decem et octo. ab oriente, sicut inde limite discernit per fine de consortibus nostris usque ad priora fine inde abet passos decem et septem totum autem ad iusto passu ominis. ec vero rebus per iamdicta finis et mensurie cum omnia intra que eam sunt et cuntisque earum pertinentiis et cum bice de via sua totum et inclitum illut tibi qui supra sesami venumdedit, unde nullam michi aut quarta uxoris mee vel in quabis partibus nihil inde rexstitit, aut dicimus remanere sortione, set sicut diximus totum et integrum illut tibi iamdicto sesami venumdedit ad faciendum inde tu et tuos eredes omnia quod volueritis sine omni contrarietate mea et de ipsa uxor mea vel de meis eredibus aut cuiquam ominibus. unde pro confirmanda et stabiliscenda anc mea binditione a presentis suscepimus a te iamdicto sesami auri tari boni per numerum decem in omnis deliberatione, sicut inter nobis convenit. finitoque vero pretium ipsum aput nos ea ratione. de qua ego iamdictus ioannes vona mea voluntate guadiam tibi qui supra sesami dedit et fideiuxorem tibi posuit meipsum, et per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus semper defenderet illut tibi tuique eredibus tota et integra suprascripta mea vinditione a pars ipsius uxoris mea et da omnes omines omnique partibus cui per me, aut per ipsa uxor mea vel exinde datum ut obligatum esset paruerit, aut qui pro nostris partibus quascumque causationes inde vobis emiserimus nos vobis vestrisque eredibus defensemus de alii vero ominibus et partibus per nos ipsis siatis auctores et defensores cum ista cartula et qualis muniminibus et rationibus quas inde ostenderitis et finem facere, sicut vultis. Quod si omnia, ut superius scriptum est, per supradicto ordine illut tibi tuique eredibus non adimpleberimus vel aliquid inde eos vobis tollere aut contrare quesierimus quomodocumque aut pro quabis rationibus, Ideo per supradicta guadia obligo me et meis eredibus ad componendum tibi sesami vel ad tuis eredibus et cui cartula ista pro nostra parte in manu paruerit, viginta hauri solidos constantinos. et omnia tibi tuique eredibus adimpleamus, sicut superius scriptum est. et taliter scribere rogavimus te iohannes notarius: actum mitiliano. + Ego romoaldus. + Ego ademarius. A tergo huius instrumenti legitur: A septemptrione fine de consortibus nostris passi XVIII et gubito: ab occidente fine episcopio passi XII: revolbente per ipsa fine episcopio in pars septemptrionis passi XI; a pars occidentis, sicut limite discernit per fine de consortibus nostris passi VIIII; a pars meridie fine tua passi XII, revolbente in pars orientis similiter fine tua passi sex, intra rebolbente in pars meridie per ipsa fine tua passi XVIII: ab oriente sicut limite discernit per fine de consortibus nostris passi XVII.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.