Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLIV
Signature: MCCCLIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1063
x
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense iulio, prima indictione. Ante me petrum iudicem petrus filius quondam iohannis presbiteri coniunctum est cum vivo castaldo filius quondam petri. Et ipse petrus clarificavit sibi pertinere portionem de omnibus rebus que sunt foris hanc salernitanam civitatem intus cetaria, et falerzu, et carbonara, et septem arbori, et ferolitu, et sunt tote per has fines. A parte orientis est finis res pertinentes sancti cesarii et finis caputaque. A parte meridiei finis pede montis falerzu sicut valle discernit et descendit in fluvio cetarie, et prebaricante ipso fluvio et coniungente in valle maiore, Et per ipsa valle ascendente in toru de imbrici et recte ascendit in fluvio de carbonara. de super pars finis serra monzum, et qualiter vadit in priore fine. Et sicut ipsi petro congruum fuit bona eorum boluntate per convenientiam per hanc cartulam venumdedit ipsi vivo tota et integra ipsa portione sua quam ei in suprascriptis rebus per suprascriptas fines tam per parentum successione quam ex quocumque alio modo abere pertinuit. Ea ratione ut integra suprascripta venditio, qualiter prelegitur, sit semper in potestate ipsius vivi et heredum eius. Et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Et propter confirmationem huius venditionis ipse petrus suscepit ab ipso vivo statutum pretium auri tarenos quinque et confessus ...... suscepisse ab ipso vivo tarenos bonos septem in omni deliberatione. Et per convenientiam ipse petrus guadiam ipsi vivo castaldo ...... et fideiussorem ei posuit seipsum. et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi vivo et eius heredibus inter suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus. Et tribuit ipsi vivo licentiam, ut quando ille et suos heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse petrus et suos heredes ipsi vivo et eius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi vivo et illius heredibus viginti auri solidi constantinos, et, sicut superius scriptum est, adimplere. suprascripta fecit ipse petrus per absolutionem alderisu domni sui filii quondam guidonis castaldi. Verumtamen quem ipse petrus in suprascripta ratione vendidit ipsi vivo integram suprascriptam venditionem, qualiter prelegitur, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentis et cum vice de viis suis per suprascriptam guadiam et penam obligationis. Et quod inter virgulos scriptum est legitur ……. taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1354/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success