useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DL
Signature: DL
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1003
  
x
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso princeps, mense februarius, prima indictione. Memoratorium factum a nobis constantinus et petrus, qui sumus germani filii quondam iohanni qui sparano bocabit, eo quod ante supscripti testes clarefacimus nos, quoniam hante os annos per bonam combenientiam tradidit nobis mari filius quondam ciceri et amatus nepotem eius filius petri huna pecia de terra in qua pecia pastenatum fuit, et bacuum huno teniente, quod abuerunt in locum felline finibus salernitanis in monte qui dicitur betranum, qui tando recollixerunt da sassulo, cui preteritis illut ad pastenandum traditum abuerunt; et est terra ipsa per hec finis et mensuria: de pede fine ipsorum thio et nepotem et de consortes heorum, sunt exinde passi triginta: de una parte fine de heredes ursi thio illorum: de super parte ha parte de serra fine ipsorum thio et nepotes, et indeque passi triginta: de alia parte fine de heredes sellicti, et coniungente in ipsa priore fine longitudo est in omni loco passos octuaginta, et in medium per trabersum sunt passi triginta, ad iusto passum homini mensuratum. hec vero rebus, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, tota et inclita cum omnia intro se abentibus et cum bice de bia sua nobis nominatis germanis ipsi thio et nepotes ad tenendum et pastenandum vinea traditum abuerunt .......... usque nobem anni completi licead nos et nostris heredibus tota supradicta tradictio tenere ad nostram potestatem, et fobeas et omnis nostre utilitatis ibidem facere, et binea ibi plantare; et omnis binum et quicquit ibidem annualiter redierit ………. completi octo anni totum nostre sint potestati, faciendum exinde quod boluerimus, et nullam exinde nobis tollere queras; et obligaverunt se suoque filios et heredes nobis nostrisque heredibus usque completi ipsi nobem anni supradicta …………. hominibus homnique partibus, ad completi ipsi nobem anni …………… abeamus in ipsa terra infra ipse finis et mensurie vinea facta et lebata et cooperata de super et de supter ..... sicut locus ipse meruerit, ut bene pareant laborata et cultata et pomis, et plicarent se illis et heorum heredibus ..... per ipse finis et mensuria, seu, si estra ipsa mensuria ibique in ipsa rebus eorum in capite vinea factam abuerimus, totum per medium equaliter nos illut dibideremus: illis vel illorum heredibus tollerent illut medium, et nobis et ad nostris heredibus traderent in sorte illut medietatem cum vice de bia sua per talem firmam scriptionem, ut omni tempore nos et nostris heredibus securiter et firmiter illut abere poterent, faciendum exinde quod boluerimus, defensatum semper illut nobis nostrisque heredibus per ipsi thio et nepotes et per illorum filiis et heredes ab omnibus hominibus omnique partibus, sicut continet brebem nostrum de ipsa pastenatione, quod ...... firmatum ab illorum parte retinemus; et costitutum ipsum qui brebem ipsum continet, iam transiit et prebaricabit, et non abemus in suprascripta tradictione ipsa binea sic hoperata et cultata, sicuti exinde obligati fuimus illut faciendum, et per legem exinde heorum componere debuimus ipsa compositione, que ipso brebem illorum de predicta pastenatione est continentem. Modo autem, ut diximus, propterea sumus exinde per bona combenientia coniunti cum ipsum amatus et cum iohannes filius iohanni iudici: ipse iohannes vice sua et vice sellecte uxori sue qui fuit filia ipsi mari, et per donum et launegilt donabit nobis ipsa compositione que superius diximus, et de tota suprascripta tradictione, sicut combenit inter nos et illis, venimus exinde ad bona combenientia illut dibidendum inter nos in tertiam partem .... statim tota suprascripta rebus de predicto locum telline, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum et inclitum illut in tertiam parte illut nos dibidimus ad equale mensuria: ipse amatus et predictus iohannes comprehenserunt exinde in sorte inclite due sortis adunate, tamen ipse iohannes vice sua et predicte sellecte uxori sue, et nobis nominatis germanis tradiderunt in sorte in capite de suprascripta tradictione inclita tertiam partem cum bice de bia sua, ad securiter et firmiter amodo et semper nos nominati germani quam et nostris heredibus de ipsa nostra sortione de predicta rebus abendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum quod boluerimus, absque cuiuscumque contrarietate vel requisitione; et pro stabilitatis causa per bonam combenientiam guadia nobis ipse amatus et predictus iohannes vice sua et de predicta uxore sua dederunt, et mediatorem nobis posuerunt exinde maio filius quondam grimoaldi; et per ipsa guadia obligaberunt se ipsi amatus et iohannes, tamen ipse iohannes omnia exinde fecit per largietatem ipsius iudici genitori suo, et hobligaberunt se et suis heredibus defensare nobis nostrisque heredibus inclita suprascripta nostra sortione quod nobis tradiderunt, sicut supradictum est, a pars uxoribus illorum, et da homnis homines omnique partibus cum bice de bia sua, et non illut nobis eos tollere aut contrare queras, set inclitum illut nobis abeamus et faciamus exinde omnia quod boluerimus, apsque contrarietate vel requisitione illorum, vel de heorum heredibus, aut cuiquam hominibus; tantum, si aliquando tempore nos vel nostris heredibus suprascripta nostra sortione de predicta rebus daturam aut bindituram abuerimus ipsorum hamati et iohanni et ad illorum heredibus, illut bindamus ad iusto pretium qui iuste fuerit adpretiatum, et faciamus illis exinde scire pro illut emendum per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si infra ipsa constituta noluerint illut hemere et darent nobis exinde iusto baliente pretium, qui iuste fuerit adpretiatum, tunc post ipsa constituta licead nos et nostris heredibus illut dare cui boluerimus; nam, si ante ipsa constituta cuicumque illut dederimus sine illorum licentia, pretium rebertas ad illorum potestate, faciendum exinde omnia quod illorum placuerit, apsque omni nostra contrarietate aut cuiquam hominibus; si autem, sicut dictum est, taliter omnia, ut superius legitur, quesierit remobere aut contrare, aut si suprascripta nostra sortione de predicta rebus nobis remobere vel minuare quesierit, aut si qualiscumque causatione exinde nobis nostrisque heredibus emiserit aut preposuerit, tunc per bonam combenientia per ipsa guadia componere obligabit se ipsi amatus et iohannes et illorum heredibus et nobis nominatis germanis quam et nostris heredibus, et cui brebem iste in manum paruerit, triginta auri solidos constantinos, et hec sortis omni tempore inter nos et nostris heredibus firme et stabilis permanead, sicut supradictum est, et unc brebem scripsi ego cicerus notarius qui interfui. + ego teudericus me subscripsi + ego ademari notarius me subscripsi + ego maraldus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.