useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DLVIII
Signature: DLVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1004
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense ianuarius, secunda indictione. memoratorium factum a nobis leo et ianaci germani filii iohanni curiali, eo quod ante supscripti idoneis hominibus coniunti sumus ad vona convenientiam cum constantinus germanus noster filius predicti iohanni, ad dividendum inter nos rebus et terra cum parietis frabritis de intus ec civitatem, qui est ad ipsa lama qui fuit ipsius genitori nostro, et terra cum vinea et bacuum de locum veteri, et terra cum arbustum de locum sepi quod commune abemus, et statim mihi predicto iannaci dederunt ipsi leo et constantinu quadtuor solidos; et ego iannaci pro taliter per vona convenientiam statim dividit supradicta rebus et ipsa terra cum ipsis parietis frabritis in tres sortis. Una sortionem feci esse predicta terra cum ipsi parietis frabritis cum quanta rebus abemus in locum sepi, quod nobis pertinentem est a parte predicti genitori nostro; prefata terra cum parietis est per ec mensuria: a parte septemtrionis sunt pedes biginti quadtuor et supmisse unum: a parte occidentis sunt pedes quadraginta unum: a parte meridie sunt pedes biginti octo et supmisse unum: a parte orientis sunt pedes triginta, totum mensuratum ad iusto pedem manum homini. Infra predicte finis et mensurie nobis est pertinentem de ipsa terra cum ipsi parietis a parte predicti genitori nostro inclite tres sortionis, et due sortionis feci esset ipsa terra cum vinea et bacuum de locum veteri qui est per ec mensuria: a parte meridie fine poiu et sepe, sunt inde passi sexaginta usque in media sepe qui est in pars orientis: a pars septemtrionis fine pede de montem: a pars occidentis fine medio rifaneo, et de longitudo da ipso poiu usque in pede de ipsum montem, et quasi in medio loco per ipsa vinea vetere sunt passi sexaginta septem, et rectum badat da ipsi sexaginta septem passi per ipso rifaneo, qui est a pars occidentis, usque in pede de ipsum montem: tota supradicta mensuria fuit mensuratum ad passum qui singnatum est in columna marmorea de ecclesia sancti mathei de archiepiscopio salernitano. Unde prius ipse constantinus conpreensit in sortem ipsa terra cum ipsi parietis frabritis qui est, sicut diximus, tres sortiones cum ipsa rebus de locum sepi, et nos conpreensimus in sortem supradicta terra cum vinea et bacuum de ipso locum veteri per supradicte finis et mensurie, sicut superius legitur: ec sortis, sicut conpreensimus, sic per partes inter nos ille tradidimus, cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de bia sua, ad securiter et firmiter amodo et senper nos et nostris eredibus ipsa nostra sortionem abendum, posidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod voluerimus, absque omni contrarietate ipsius constantini et de eius eredes; de qua per vona convenientiam guadia nobis dedit ipse constantinus, et mediatorem nobis posuit manso castaldus filius constantini; et per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus omni tempore permanendum nobiscum et cum nostris eredibus in supradicta divisionem et non queramus inter nos et nostris eredibus eos removere aut contrare; et si taliter ille vel suos eredes ibidem non permanserit et aliquit, de quod superius legitur, quesierit remobere aut contrare, componere obligavit se et suos eredes nobis nostrisque eredibus centum auri solidos constantinianos et talia nobis nostrisque eredibus adinplere: tantum si de supradicte sortis per legem perdidemus absque colludium, unus alterum inter nos et nostris eredibus iusta rationem exinde restauremus, et unc brebem scripsi ego grimoaldus notarius. + Ego desigius + Ego romoaldus me subscripsi + Ego imetancus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.