useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DLXVII
Signature: DLXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1004
  
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense iunius, secunda indictione. memoratorium factum a me dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie pertinentes supradicto domni principi et iohanni comiti germano eius, eo quod ante subscripti idoneis ominibus, una mecum iaquintus notarius advocatorem ipsius ecclesie, coniuntus sum cum iudex ebreus filius iude medici propter terra de intus hec cibitatem inter ipsa iudaica pertinentem ipsius ecclesie, quod ante os annos ei ad faciendum casa tradidimus, sicut continunt brebri qui per partes inde retinemus; set ipse iuda nequaquam tota ipsa terra casa edificabit, sicut inde nobis obligatus fuit, unde plurime causationis exinde inter nos abuimus querentes ego, ut inclita ipsa terra quod ipsi brebri continunt, aberent casa edificata, sicut inde obligatus fuit; set antequam per legem illut inter nos fineremus, benimus inde ad combenientia: nos sublaxabimus ei ipsa compositione quod mihi adimplere debuit, et ille pro taliter per vona combenientia vona sua bolumtatem ammisit ad mea potestatem ipsa terra bacua da ipsa casa in pars orientis qui est per mensuria latitudo pedes (deest numerus) et per longitudo ..... da ipsa bia et usque in ipso muro uius cibitatis inclitum illut per ipsa mensuria mihi remisit ad potestatem mea, faciendum inde pars ipsius ecclesie quod boluerit. et per bona combenientia volumtarie obligavit se ipse iuda et suos eredes, ut nec per ipsum brebem, neque per nullam ratione de ipsa terra bacua per ipsa mensuria nullem causationis emittere ad pars ipsius ecclesie; et si quodcunque causationes inde ad pars ipsius ecclesie preposuerit per qualecunque ratione volumtarie sue, per bona combenientia componere obligavit se et suos eredes in pars ipsius ecclesie biginti auri solidos constantinos et tacitum inde manerem. et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui. + ego warimpoto + ego grimoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.