Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DLXXII
Signature: DLXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1005
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense ianuarius, tertia indictione. memoratorium factu a nobis grimoaldus filius meroaldi, et iohannes et petrus germani filii quondam boniczi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia ad laborandum et pastenandum tradidit nobis maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cum ipso abbate adesset romoaldus comes, qui est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesie, de rebus quod pars ipsius ecclesie abet a super mairano illa pars flubio forino per finis et mensurie: a pars septemtrionis fine ipsius ecclesie, sunt exinde passi sexaginta: de super parte similiter fine ipsius ecclesie, et inde passi septuaginta: de pede fine bia, sunt exinde passos octoaginta: a pars meridie fine sicut ascendit medio ipso serrone. per iamdicte finis et mensurie inclitum illut nobis ad pastenandum binea et arbustum tradidit; seu et tradidit nobis una pecia de terra bacua qui est iscla, ut ibidem pastenemus cannietum et salicetum qui est ista pars ipso flubio, ut tota ipsa rebus, ut superius legitur, nostre potestatis teneamus et dominemus, et fobeas et omnis nostre utilitatis ibidem faciamus iusta ratione, et in ipsa rebus reditum faciamus, et ibidem resideamus et abitemus, et quantum frudium et binum et canne et salici amodo et usque quinque anni inde tollere vel abere potuerimus, totum nostre sint potestati, et nullam inde nobis tollere querad: preter demus inde terraticum de ipso arbustum, sicut consuetudo est; et amodo et usque decem anni completi abeamus in tota supradicta terra per ipse finis et mensurie et in ipsa iscla arbustum et binea facta de bono bitineo et cannietum et salicetum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut bene paread laboratum et cultatum et surtum de super et de subter: seu et de quantum extra ipsa mensuria in supra per ipso plaiu, ut coniuntum fiad, totum pastenare potuerimus, sibe binea et arbustum, potestatem abeamus; et da completi ipsi quinque anni in antea omni tempore nos et nostros eredes tota supradicta rebus laboremus annualiter, et cultemus eos et studiemus, sicut locus ipse meruerit, ut proficiad et non disperead, et annualiter rebus ipsa bindemiemus et faciamus scire per tempore ipsum abbatem vel pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum, et totum ipso binum ibidem ad palmentum et poma exinde in tertiam partem illut inter nos dibidamus; similiter et ipse canne et salices per annum abscindamus, et in tertiam partem illut inter nos dibidamus: missum predicte ecclesie tollad exinde tertiam partem, et nos due sortis; similiter et de quante quertie ibidem sunt, et de quante extra ipsa mensuria, salbe ille faciamus, et annualiter ille colligamus, et tertiam partem ibidem ad missum eorum inde demus, et due sortis exinde nobis abeamus; et nos ipsum missum, dum ibidem steterit pro ipse bindemie, nutriemus secundum nostra possibilitatem, et palmentatica eorum demus; et de quod in ipso arbustum annualiter seminaberimus, demus inde in pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et in capite de ipsa rebus, de illut que non pastenaberimus usque in serra de ipsum monte, licentiam abeamus illut laborare, usque dum parutus fuerit, ut illut ad pastenandum dandum benerit, et demus inde in pars ipsius ecclesie, sicut consuetudo est, et ipsa sortione de ipso binum, quod ad pars ipsius ecclesie inde ebenerit, nos illum reponamus in organea, quod pars ipsius ecclesie nobis adsingnaberit, et per nos fiad bona conciata, et ipso binum ibidem mittamus et salbum illum faciamus, usque dum pars ipsius ecclesie inde tulerit, absque degeneratione et ingne et mures11mures, scilicet fecibus.; tamen ad completi amodo decem anni 1mures, scilicet fecibus. abeamus tota ipsa terra operata et facta binea, et cannietum, et salicetum, et pomis, seu, sicut diximus, arbustum vel pomis, totum bonum, surtum et laboratum, sicut de tantos annos meruerit et loci illius est consuetudo, alio sic abeamus illut quod ibidem extra ipsa meusuria pastenaberimus, bonum factum et surtum, et eos totum in suprascripta ratione teneamus et dominemus, et amodo et omni tempore pars predicte ecclesie eiusque rectores defensare nobis nostrisque eredibus inclita suprascripta tradictione cum bice de bia sua da omnis omines omnique partibus. tamen potestatem abeamus de ipse quertie, que infra ipse tradictiones sunt, et que extra ipsa mensuria, que abte sunt, inde scampemus et troncemus22troncemus.— obtruncemus. ille, sicut meruerit, et bites ibidem, sicut meruerit, pastenemus in 2troncemus.— obtruncemus. suprascripto ordine operatum abeamus cum totum ipso aliut que diximus, et eos totum laboremus et teneamus in suprascripta ratione et non illut nobis tollere aut contrare: tantum sceptuabi exinde ubi non potuerimus in ipsa rebus pastenare pro petra inmobilis, ut nullam siamus inde eorum culpabiles, set soluti inde maneamus sine calumnie; seu et daret nobis omni tempore biam ad fontana qui est in rebus ipsius ecclesie de illuc, ut iusta ratione ad ipsa fontana ingredere et regredere possamus cum nostre congruitati, et aqua exinde auriamus et portare quanta boluerimus; et quale tempore da ipsi decem anni in antea ipsa rebus tenere et laborare non boluerimus, licead nos inde exire, cum omnis nostra causa, et inclita ipsa rebus laborata et clusa remittamus illam ad potestate ipsius ecclesie, ad faciendum que boluerint; seu et si de hac terra salernitana exierimus pro quacumque causa, et infra tribus anni non redierimus, licead pars ipsius ecclesie de ipsa rebus facere quod boluerint; et si infra tribus anni redierimus et boluerimus rebus ipsa tenere in suprascripto ordine, inclitum illut perbeniad ad nostra potestatem, ad tenendum illut in suprascripta ratione; et ipso annum quod redierimus, si laboratum illut inbenerimus, licead ille inde tollere ipso annum totum ipso frudium, et licentiam abeamus de ipso monte predicte ecclesie lingna abscidere iusta ratione pro ipsa rebus, et alie utilitatibus in ipsa rebus faciendum amodo et usque ipsi decem anni. Ec suprascripta rebus, quod superius diximus, in suprascripto ordine nobis abeamus nos germani et nostris eredibus teneamus illut medium, et ego nominatus grimoaldus et meos eredes medium. Unde in eo ordine per bona combenientia guadia nobis ipse abbas cum predicto adbocatorem dederunt, et mediatorem nobis posuerunt iaquintus clericus filius quondam gaudiosi; et per ipsa guadia obligabit se ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie, ut si aliquit de omnia suprascripta contradixerit, et taliter nobis nostrisque eredibus non adinpleberit, componere obligabit se et successores suos et pars ipsius ecclesie nobis nostrisque eredibus quinquaginta auri solidos constantinos. verumtamen ec suprascripta rebus que supradictum est, mensurata fuit ad iusto passum omini. verumtamen memoramus, quia in suprascripta tradictione amodo ibidem reditum et casa ibidem faciamus, et ibidem resideamus et abitemus, et per tempore ipsa bucte cum ipso binum sortionem ipsius ecclesie ibidem mittamus et salbum faciamus, sicut dictum est, et fiad ipsa bucte quod nobis adsingnaberint, bona da binum, et totum illut que extra ipsa mensuria pastenaberimus, rectum ascendamus da ipsa mensuria pastenandum usque in ipsa serra. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + Ego qui supra maio presbiter et abbas + Ego petrus presbiter et primicerius + Ego grimoalt + Ego cicerus notarius me subscripsi + Ego ioanne.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DLXXII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc572/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success