Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DLXXXV
Signature: DLXXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1006
x
+ In nomine domini hoctabo decimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense magius, quarta indictione. memoratorium factu a me iaquintus diaconus et vicedominum ecclesie vocabulum sancti maximi de intus civitate salernitana, eo quod ante presentia maioni presbiteri et abbati ipsius ecclesie sancti maximi, et ibidem adstantibus subscripti testes, per bona combenientia per demandationem ipsius abbati tradidi ego andree presbiteri et garofali germani filii quondam ursi de rebus, quod pars predicte ecclesie habet in locum ubi ad caminatella dicitur finibus nucerie; tamen una cum ipso abbas adessent romoalt et petrus comitibus germani filii alfani comiti qui sunt dominii ipsius ecclesie; est enim rebus ipsa per hec finis et mensurie: a pars occidentis fine via puplica, sunt inde passi triginta septem et medium: a septemtrionis fine ipsius ecclesie, sunt passi inde quinquaginta hocto: ab oriente similiter fine ipsius ecclesie, et inde sunt passi sexaginta duo; revolvente per ipsa fine in pars occidentis, sunt inde passi viginti tres et cubitum unum; iterum revolvente per eadem fine in pars septemtrionis sunt inde passi decem et hocto; iterum revolvente in pars occidentis per ipsa fine et coniungente se ad ipsa via que est priora fine, sunt inde passi triginta quadtuor, totum ad iusto passum homini mensuratum. hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie cum omnia infra se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua ego illut ipsorum andree presbiteri et garofali ad pastenandum arbustum tradidi tali ordine, ut amodo usque duodecim anni completi suam et de suis heredibus sint potestatem eos tenendum et dominandum, et fovee et omnis sue utilitatis iuxta rationem ibidem faciendum, et ibidem resideant et habitent, et ibidem pastenare arbores et vites de bono vitineo seu arboribus pomiferis; et quantum vinum vel quodcumque frudium amodo usque decem anni inde tollere vel abere potuerint, totum illut sibi abeant, faciendi quod voluerint; ad completi autem ipsi duodecim anni illis vel illorum heredibus habeant in tota ipsa rebus per iamdicte finis et mensurie perfectum arbustum factum, surtum et operatum, secundum consuetudinem loci illius, et sicut de tantos annos esse meruerit; et da completi ipsi duodecim anni in antea omni tempore, dum illis vel illorum heredibus illut tenere et lavorare voluerint, licead illis illut tenere, et annualiter aptis temporibus lavorare eos de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, et totum eos per circoitum cludere et clusum habere, sicut meruerit, et ubi meruerit, arbores et vites et propagines eos ibidem plantemus et propaginemus, ut bene pareat lavoratum et cultatum, quatenus proficiat et non dispereat; et quantum vinum da ipsi decem anni in antea inde exierit, totum illut ibique ad palmentum inter nos in tertiam partem dividamus, et omnis annum per vindemie illis vel suis heredibus faciant scire pars ipsius ecclesie, ut dirigat ibidem missum suum pro recipiendum ipsa sua sortione de ipso vinum: ipso missum eidem ecclesie tollat inde una sorte quod est tertiam partem, et illis vel suis heredibus tollant inde duobus sortionibus, et pars ipsius ecclesie adsignet illorum organeum bonum da vinum ad cellarium, quod pars eidem ecclesie habet in eodem locum nucerie, ubi ad li pariti dicitur, et illis annualiter apto tempore ipsum organeum conciare, sicut meruerit, et reponat illum intus ipso cellarium; et ipsa sortione de ipso vinum quod ad pars predicte ecclesie inde evenerit, illis vel suis eredibus dirigad illut ad predictum cellarium, et mittamus illut intus ipsum organeum; missum vero quod pars prefate ecclesie per vindemie ibidem direxerit, illis vel suis heredibus nutrire eum secundum suam possivilitatem, et deant ei palmentatica iuxta ratione, et de quem in eadem rebus annualiter seminaverint, deant inde terraticum ad pars ipsius ecclesie secundum consuetudinem loci illius amodo et omni tempore. et si propter iram de seniorem, vel pro qualivet causa de hanc terra exierint, et infra tribus anni reversi fuerint hic ad abitandum, tunc ipso anno quando redierint, liceat ille homo, qui illut lavoraverit, ipso frudium de ipsum annum inde tollere, et post ipso frudium recollectum inclitum illut ad illorum potestatem perveniant, ad tenendum et lavorandum illut in supradicta ratione; et si da ipsi duodecim anni in antea aliquando tempore ipsa rebus tenere et lavorare non voluerint, liceat illis vel suis heredibus inde exire et tollere inde redita et omnis sua causa movilia, et iret cum eo voluerint sine contrarietate predicte ecclesie, et tota ipsa rebus operata et clusa remittat ad potestate predicte ecclesie. Unde per bona combenientia et bone sue voluntatis guadia mihi qui supra iaquinti diacono pro pars et vice ipsius ecclesie ipsi nominati andrea presbiter et garofalus dederunt, et mediatores mihi posuerunt petrus filius quondam benedicti et ursus presbiter filius iohanni, qui sunt habitatori de locum pau finibus ipsius nucerie; et per ipsa guadia obligaverunt se et suis heredibus, ut si taliter omnia, ut superius legitur, ipsi nominati andrea presbiter et garofalus vel suis heredibus ad pars predicte ecclesie noluerint adimplere, vel aliquit de quo superius legitur, removere aut contrare quesierint, per ipsa guadia obligaverunt se et suis heredibus ad componendum ad pars predicte ecclesie viginti auri solidios constantini, et omnia, ut superius legitur, per invitis eos adimpleant in supradicta ratione. verumtamen et hoc recolimus, quia per supradicta guadia obligaverunt se ipsi germani et suis heredibus, ut quanta poma da ipsi decem anni in antea inde de ipsa rebus exierit, illis vel suos eredes illa debeant apto tempore colligere, et tertiam partem inde deant in pars iamdicte ecclesie, et due sortis inde sivi abeant. et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DLXXXV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc585/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success