useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DLXXXVI
Signature: DLXXXVI
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1006
  
x
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi temporibus domni sergii et domni mansoni genitorem et filium gloriosissimi ducis, anno tertio die ……… mensis iunii, indictione quarta, amalfi. Certum est me urso filio quondam lupini de domno erini, et invicem de ipsi infantuli nepoti mei filii quondam leoni presbiteri, et sergio germani mei a presenti die et tempore prontissima voluntatem tradere et assignare visus sum vobis domno mastalo filio quondam leoni roiboli, idest partes tres de ipsum campum nostrum in fonti positum; hoc est ipsa portionem meam et ambe ipse portionis de suprascripti infantuli nepoti mei; tote tres partes vero inclite vobis assignavimus cum vie sue et omnia sua pertinentia, qualiter per ipsi merisi continet quod inter nobis fecimus; eo vero placito, ut cultetis, pastinetis ividem vineam et pomifera, et armetis cum omnem vestrum expensarium, et de sex in sex annos partire deveamus, dum oportuerit vos de suprascripta terra laborare; et omnem frugium, quod vovis deus dederit ividem, totum vestre sit potestatis, nobis exinde aliquod non detis usque in suprascripta constituta, quod dicimus partire de sex in sex annos: tantum, et diximus, dum vos de suprascripta terra laborare volueritis per ipsa suprascripta constituta, hoc est de sex in sex annos, partire deveamus celum terra per medietatem, et neque nos, neque omo noster vobis ividem nullus invitus, aut virtutem, vel invasionem faciamus, set av omnem ominem nos vobis eos defensare promittimus; et quando iam non oportuerit vos de suprascripta terra laborare quantum vacuum exinde remanserit, in nostram remaneat potestatem; et si vos ipsa portionem vestram vindere venieritis, nobis eos vendere deveatis at appretiato; et si nos eos comparare non voluerimus, vindere deveatis cui volueritis; et si nos vindere venierimus ipsa portionem nostram, vos aveatis pro timissi eos conparare at appretiato; et si vos eos conparare non volueritis, vindere deveamus cui voluerimus. Unde inter nos promittimus, ut qui de nos de suprascripto placito minuare aut retornare presumerit, componere deveat auri solidi viginti bytiantei, et ipsum placitum per invitus conplere deveat, et chartula ista firma permaneat in presentia testium leone filio petro de campulo, mirando filio leoni comitis, tauro filio constantini de tauro comite. + ego ursus scriva scripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.