Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DXCI
Signature: DXCI
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1006
x
+ In nomine domini hoctabo decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, Mense hoctuber, quinta indictione. ydeoque nos disiio filius quondam iohanni et mulier nomine bigurita filia boroni, relicta quondam mari et supradicto iohanni, qui sumus mater et filia, declaro ego bigurita, quoniam mihi est pertinente abere a pars supradicti mari qui fuit priore viro meus, quartam pars in omnis rebus sua quod michi ipse vir meus emisi in die nostre copulationis, quando me sivi uxorem sociavit, et congruum michi est exinde venumdare quartam pars de medietate de una pecia de terra cum vinea et bacuum uno teniente in locum campiliano salernitane finibus per hec finis et mensurie: de suptus latere a pars meridie fine petri filii mauronti, sicut termiti ficti sunt, est passi triginta quinque et gubitum unum: a pars orientis similiter fine ipsius petri, et exiente in bia pupblica est inde passi biginti minus gubitum unum: de super latere fine ipsa via publica, est per ora de ipsa via passi biginti hocto: de alia pars ab occidente similiter fine ipsius petri, sunt inde passi decem usque in fine falconi presbiteri, et per ipsa fine falconi pergente per medio refaneo et coniungente in priore fine, sicut termiti discernit, sunt inde passi quindecim. Totum mensuratum at iusto passum homini per iste finis et mensurie congruum michi exinde est venumdare supradicto petri inclita quartam pars de supradicta media pecia de terra; et ut pleniter ego iamdicta mulier vinditrice ipsa perficere possamus, feci exinde notitia alechisi diacono, et pandoni, et petri qui sunt germani mei, et secundum legem michi inde consentiens esse; illis autem michi exinde consentiens fuerunt, et una simul cum ipsis meis germanis perreximus quorum presentia romoaldi castaldi nostro, cui hec omnia nota fecimus: ipse vero castaldus secundum legem me iamdicte mulier diligenter me interrogavi et inquisivi, ne forte aliqua violentia esse patibula ab ipso filio meo, aut a quacumque homine: in eius presentia manifesta sum, nullam patere violentia, set spontanea mea esse bolumtate ipsa terra per suprascripte fini et mensurie, sicut dictum est, inclitum illut venumdare ipsius petri quorum ipsi germani mei michi inde consentiens fuerunt; et pro firmitatis causa ipsi mei germani et ipso castaldo in ac cartula suis manibus posuerunt, et iaquinto notario per notitia de ipso castaldo et de ipsi germani mei cartulam vindictionis cepit inde scribere, ut apsque damnationis legis securus inde manere. Et ydeo nos suprascripti filius et mater, sicut nobis congruum est, vone nostre boluntatis per hanc cartulam per apsolutione suprascripti gloriosi principis, quem nobis dandum direxi per ipsum romoaldum castaldum, communiter nos suprascripti mater et filius venumdedimus tivi iamdicto petri inclita suprascripta nostra vindictione per suprascripte finis et mensurie, cum omnia infra se abentibus, omnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua, at securiter et firmiter amodo et semper tu tuique heredibus, et cui cartula ista in manu paruerit, illut abendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod volueritis. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram vindictionem a presentis recepimus a te communiter tres auri tari in omnis deliberationem, sicut inter nos combenit: finitoque vero pretium ipsum aput nos ea ratione, et per bona combenientia guadia tivi petri dedimus et mediatorem tibi posuimus me ipsum disiio; et per ipsa guadia etc. Statuta multa decem auri solidorum constantinianorum. quando autem de suprascripta nostra vindictione per vos ipsis bolueritis inde esse auctores, vice nostra licentiam et potestatem abeatis, cum ista cartula et cum quale monimen et rationem inde abere potueritis, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis, et vobis illos abeatis; nam, quando nos quesieritis inde abere auctores, nos autem et nostris heredibus illut vobis defensemus et omnia vobis adinpleamus, sicut superius legitur, per suprascripta guadia et obligata pena. Quam enim iaquintus notarius per partes scribere rogabimus hactum salerno. + Ego qui supra romoaldus castaldu.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DXCI, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc591/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success