Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DXCVII
Signature: DXCVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1007
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense nobember, sexta indictione. Memoratorium factum a me machenolfus presbiter filius granati, eo quod ante subscripti testes per bona combenientiam per demandationem et largietatem domni maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, qui edificatum est intus salernitana cibitatem, et ipsum astantem,et una mecum adesset maio filius idem maioni qui est adbocatorem et unum de dominii ipsius ecclesie, tradidimus ad laborandum et pastenandum maioni clerico ...... una pecia de terra pertinentes ipsius ecclesie sancti maximi qui est igitur terra ipsa in locum muntorum, ubi campu faraoni dicitur, rotense finibus, quod ego in beneficium reteneo a pars ipsius ecclesie per ec finis et mensurie: da partibus orientis fine ipsius ecclesie sancti maximi, sunt inde passi biginti nobem: da partibus septemtrionalis est similiter fine predicte ecclesie, sunt inde passi septuagintam: da partibus occidentis fine bia anticam, sunt inde passi sidecim: da partibus meridie fine predicte ecclesie, sunt inde passi sexaginta et medium, totum ad iusto passum ominis mensuratum. ec bero rebus per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut ei ad laborandum et pastenandum tradidimus, tali ordinem, ut amodo et omni tempore liceat illum et eius eredes rebus ipsa tenere et laborare, et fobeas et omnis sua utilitatem ibidem faceret, et illut pastenaret arbusto bitatum de bono bitineo; et amodo et usque septem anni completi, tunc quantum binum et quitquit frugens et labores inde tollere et abere potuerit, totum illut sibi aberet, et nulla sortionem inde tollere querat pars ipsius ecclesie: preter, de que annualiter ibidem seminaberit, daret inde terraticum ad pars ipsius ecclesie secundum consuetudinem de ipso locum, et da ipsi septem anni in antea quinque annos, ut compleant se amodo duodecim annos, tunc quantum binum inde fecerit, daret inde tertiam pars ad pars ipsius ecclesie, et due sortionis sibi aberet. ad completi autem amodo ipsi duodecim anni tunc ille et suos eredes abeat in tota ipsa terra infra ipse finis et mensurie arbustum bitatum, et laboratum, et cultatum, et surtum, sicut de tantos annos meruerit et loci illius est consuetudo, ut bene pareat laboratum et cultatum; et iam in antea omni tempore liceat illum et eius eredes inclita rebus ipsa per iamdicte finis et mensurie sue potestatis tenere et laborare, et acto tempore arbusto ipso potaret et propaginaret, et cultaret de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut bene pareat laboratum et cultatum, et clusum aberet, sicut locus ipse meruerit, et acto tempore illut bindemiaret. et da ipsi septem anni in antea omni tempore per bindemie faciat scire pars ipsius ecclesie, ut dirigat ibidem missos suos pro ipsa sua sortione de ipso binum recipiendum, et quantum binum inde fecerit, totum illut dibideret cum missos suos ibidem in ipso locum ad palmentum in tertiam pars: ille et eius eredes tollat inde due sortionis, et missum predicte ecclesie una, quod est tertiam pars; et pars ipsius ecclesie daret ei organea, ubi ipsa eius sortione de ipso binum reponere possat, et ille et eius eredes organea ipsa conciaret, sicut meruerit, et reponere eos sub domo sua in qua ille est residentes, et ipsa eius sortione de ipso binum ibidem micteret et salbum illut faceret, donec dirigat ibidem pars ipsius ecclesie, et illut exinde tollere faciat, scepto degenerationem et igne et de mures, et donec ibidem steterit ipse omo, quod pars ipsius ecclesie ibidem dirigit pro ipsa sua sortionem de ipso binum recipiendum, ut ille et eius eredes illum notrire secundum suam possibilitatem, et palmentateca daret ad pars ipsius ecclesie vel ad missum eius secundum consuetudinem de ipso locum, et de que annualiter in ipsa rebus seminaberit, dare inde terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. et quale tempore ille aut eius eredes rebus ipsa tenere et laborare noluerit, liceat illum et eius eredes inde exire cum omnis suos iusto conquisitum, et inclita rebus ipsa laboratum et clusum rebertas ad pars ipsius ecclesie, et ille et eius eredes nulla sortionem inde tollere querat; et si da ipsi duodecim anni in antea de ac terra exierit ille aut eius eredes, et in alia ad abitandum perrexerit, ut inclita rebus ipsa per iamdicte finis et mensurie rebertas ad pars ipsius ecclesie; et si infra tres annos ille aut eius eredes in ac terra rebersi fuerit ad abitandum, ut inclita rebus ipsa rebertas ad potestates ipsius maioni clerici et de eius eredes, illut abendum in supradicto ordinem: tantum frudium exinde de ipso annum quod ic rebersi fuerit ad abitandum, licentiam abeat illut exinde tolleret ominem illum qui rebus ipsa laboraberit. unde per bona combenientiam guadia nobis ipse maio clericus dedit et mediatorem nobis posuit moscatus filius oliti; et per eadem guadia obligabit se et suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta ad pars ipsius ecclesie non adinpleberit et aliquit inde contradixerit, componere ad pars ipsius ecclesie biginti auri solidi constantini. et unc brebem scripsi ego iso presbiter et notarius qui interfuit. + ego grimu + ego gari.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DXCVII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc597/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success