Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DXCVIII
Signature: DXCVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1008
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense ianuarius, sexta indictione. memoratorium factu a me maraldus clericus filius romoaldi clerici, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit michi maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cum eo adesset romoaldus et petrus comitibus qui sunt de dominii et adbocatoribus ipsius ecclesie, de terra pertinentem ipsius ecclesie de intus ec salernitanam cibitatem paucum a super ipsa ecclesia, ubi nunc ego casam edificatam abeo per licentiam de ipso abbate, per ec finis et mensuria: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, inde pedes nobem: a pars orientis similiter fine ipsius ecclesie, sicut anditum ipsius ecclesie discernit, inde pedes quindecim: a pars meridie similiter fine ipso anditum, inde pedes biginti: a pars septemtrionis similiter fine ipsius ecclesie, inde sunt pedes biginti unum et summisse, totum mensuratum ad iusto pedem manum omini mensuratum. ec vero supradicta terra per supradicte finis et mensurie, ubi ipsa casam edificatam abeo, totum et inclitum illut mihi tradiderunt et extra ipsa mensuria sericidium cecidente; unde pro taliter guadia mihi ipse abbas cum ipsi comitibus dederunt et mediatorem michi posuerunt maghenolfus presbiter filius quondam granati tali ordine, ut amodo et usque biginti nobem anni completi licead nos et nostris eredibus tota supradicta illius tradictione per supradicte finis et mensurie, et extra ipsa mensuria sericidium cecidente, et cum bice de ipso anditum, nostre potestatis tenere et dominare, et ibidem residere et abitare, et omnis nostra utilitate iusta rationem ibidem facere amodo et usque ipso constitutum, et quicquit tollere exinde vel abere potuerimus, totum nostre sint potestatis. et per bona combenientia per ipsa guadia obligabit se ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie amodo et usque ipsi biginti nobem anni completi defensare nobis nostrisque eredibus inclita supradicta sua tradictione, cum bice de ipso anditum, da omnes omines omnique partibus, et per omnis annum usque ipso constitutum demus exinde in pars ipsius ecclesie oleum candela parbula una, dum ego in ipsa ecclesia ad officiandum benerimus; et a quo ego in ipsa ecclesia ad officiandum non benerimus, demus exinde annualiter ego et meos eredes ad pars ipsius ecclesie usque ipso constitutum unum aureum tari; ad completi autem ipsi biginti nobem anni potestatem abeamus nos et nostris eredibus ipsa casa exinde disturbare et tollere exinde omnis lingnamen et omnis nostra mobilia, et ire cum illo ubi boluerimus, et ipsa terra bacua cum parietibus si illis diebus ibidem facti abuerint, rebertas ad potestate ipsius ecclesie; tamen si boluerimus ipsa casa in solarium lebare et facere, quale boluerimus, potestatem abeamus eos facere et abere in suprascripta ratione. et si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine nobis nostrisque eredibus non adinpleberit, et aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, tunc per ipsa guadia obligabit se ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie ad componendum nobis nostrisque eredibus triginta auri solidos constantinos, et licentiam abeamus nos et nostris eredibus in ipsa terrola qui est in partibus occidentis, usque ipso constitutum facere iusta ratione nostra utilitate, et organea ibidem excotere, et conciare sine cuiuslibet contrarietate per supradicta guadia et obligata pena. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + Ego qui supra maio presbiter et abbas + Ego petrus presbiter et primicerius + Ego iohannes presbiter et cardinalis + Ego petrus me subscripsi + Ego radoaldus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DXCVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc598/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success