Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXIII
Signature: DCXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1009
x
+ In nomine domini vicesimo hanno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense ianuarius, septima indictione. memoratorium factum a nobis leo et amoru germani filii quondam iohanni, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit, nobis petrus clericus filius quondam mundi due pecie de terra bacua pertinente ipsius petri clerici de locum iobi a super duobus ribora finibus salernitane, quod ei per firma cartula datum et confirmatum est per iaquintus filius adelchisi capuano. et est rebus ipsa per ec finis et mensuria: de pede fine ipso ribus, inde sunt per ipso ribus passi quinquaginta quadtuor: a pars septemtrionis fine mari germani ipsius iaquinti, inde sicut termiti ficti sunt: de capite fine bia comune, inde sunt passi triginta quadtuor: a pars meridie fine medio ribus, sunt erga ipso ribus rectum mensuratum passi centum; ipsa halia pecia de terra ibique a super ipsa bia comune per ec finis et mensuria: de subtus erga ipsa bia inde sunt passi quinquaginta: a pars meridie fine illorum comune, inde passi decem et octo: de capite fine ipsius petri clerici, inde passi quinquaginta: a pars septemtrionis fine sortione ipsius mari, inde sunt passi decem et octo. totum ad iusto passum omini inclitum illut per ipse finis et mensuriis, sicut diximus, nobis tradidit tali ordine, ut amodo et usque duodecim anni completi ad nostra et de nostris eredibus sint potestatem illut tenendum, dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis ibidem faciamus, et totum illut per ipsa mensuria pastenemus vinea de bono bitineo, et pomis et cannietum, et salicetum, sicut meruerit, et ubi meruerit, illut cludamus, et omnis vinum et frugium quod inde tollere et abere potuerimus, amodo et usque nobem anni completi, totum illut nobis abeamus, faciendum inde quod boluerimus; et quantum vinum inde exierit da ipsi nobem anni in antea usque ipsi duodecim anni, ut amodo se compleant, dibidamus illut ibique per medietatem cum ipsum petrus clericus: nos tollamus illut medietatem, et ille medietatem, et super ipsa bia comune faciamus in altum pergola iusta ratione; ad completi autem ipsi duodecim anni abeamus in tota ipsa terra per ipsa mensuria vinea de bono bitineo, et pomis, et cannietum, et salicetum, totum vonum surtum et cultatum et laboratum et clusum vonum, sicut de tantos annos et locus ipse meruerit, ut vene pareat factum; et plicarent se ipse petrus clericus vel suos eredes, et nos vel nostris eredibus dibidamus tota ipsa rebus per medietatem iusta ratione, et prius ille vel suos eredes tollant inde quale sortione boluerit, et nobis tradant in sorte ipsa halia medietate qui remanserit, per talem firma securitatem vona facta, ut omni tempore securiter illut abere possamus cum bice de bia sua, defensantum per illis ab omnibus partibus; reditum et palmentum quod ibi abuerimus, si ebenerit in ipsa nostra sortione, abeamus illut nobis; et si ebenerit in ipsa illorum sortione, liceat nos illut excutere et portare ubi boluerimus, et amodo et usque ipso constitutum omnis suprascripta tradictio cum bice de bia sua nobis defensare da omnes homines omnique partibus; et si nos vel nostris eredibus datura aut binditura abuerimus ipsa nostra sortione de ipsa rebus ipsius petri clerici vel ad eius eredes, illut vindamus ad iusto pretium quod iuste adpretiatum fuerit, et faciamus illis inde scire per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si per ipsa constituta noluerit illut emere ad iusto pretium, tunc post ipsa constituta licead nos illut dare cui boluerimus; nam si ante ipsa constituta cuicumque illut dederimus absque illorum solutione, sicut de nostra potestatem exe substractum, absque pretium perbeniant ad illorum potestatem, faciendum inde quod boluerit. unde pro taliter guadia nobis dedit et mediatorem nobis posuit lando comes filius maioni; et per ipsa guadia etc. Statuta multa viginti solidorum auri constantinianorum. et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius. + Ego landemari + Ego ademari me subscripsi + Ego petrus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc613/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success