Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXVIII
Signature: DCXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1009
x
+ In nomine domini Vicesimo primo anno principatus salerni domni nostri Guaimarii, Et primo anno principatus eius capue, glorioso princeps, mense martius, septima indictione. Ego landenolfus comes filius quondam ademari comitis clarifico, quoniam pertinentem est michi una pecia de terra cum arbustum in actum mitilianense, ubi terra gustini dicitur, que est per hec finis et mensuriis: A pars quasi septemtrionis fine via, inde passi septuaginta duo: A pars quasi orientis sunt passi sexaginta duo: A pars quasi meridiei sunt passi quinquaginta quattuor: A pars quasi occidentis fine, medio vallone, inde passi quadraginta tres, totum mensuratum ad iusto passum; Et congruum est michi integra ipsa suprascripta terra cum arbustum et aliquanti castaneis pro amore omnipotenti deo et pro redemptione et salutis anime mee dare et confirmare in monasterio puellarum sancti michaelis et sancti stefani, quod costructum est intus hanc salernitanam cibitatem ad ortum magnum, In quo nunc domna sikelgaita abbatissa preest. Et Ideo ego predictus landenolfus comes, sicut mihi aptum est, per hanc cartam ante testes optuli et dedi deo et in predicto monasterio integra ipsa suprascripta pecia de rebus per supradictas fines et mensuras, cum omnia intro se habentes omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via, Securiter amodo et semper partem predicti monasterii eiusque rectores illut abendum, et omnia inde faciendum partem predicti monasterii quod voluerit, sine cuilibet contrarietate vel requisitione. Unde per combenientiam obligavi me et meis eredibus amodo et semper defensandum ad partem predicti monasterii eiusque rectores integram ipsa suprascripta rebus cum vice de ipsa via ab omnibus hominibus; Et si taliter etc. Statuta multa centum auri solidorum constantinianorum. Quam te romualdus notarius scribere rogabimus actum salerno. + Ego qui supra landenolfus comes + Ego ademari notarius me subscripsi + Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXVIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc618/charter>, accessed 2025-03-12+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success