useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXX
Signature: DCXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1009
  
x
+ In nomine domini anno vicesimo primo principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense aprelis, sebtima indictione. Memoratorium factu a me disiio filio quondam mansoni, eo quod ante subscripti testes ad tenendum et laborandum tradidit ego disigi et iohannes presbiter et petrus germani filii stefani de locum ballentino una pecia de terra mea cum arbustis vitatis, quod abeo in ipso locum ballentino, ubi propio ad ortu derodi dicitur, per ec finis et mensurie: a parte septemptrionis sunt passi triginta: a pars occidentis fine nostra, sunt inde passi viginti sex et cubito unum; a meridie sunt passi quatraginta, et da ipsi quattraginta passi quasi rebolbente in pars orientis passi viginti sex et medium: et a pars orientis fine nostra, sunt inde passi viginti tres et medium, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero predicta pecia de terra cum arbustis per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut cum omnia intro se abentibus et cum vice de bia sua illut eorum ad tenendum et laborandum tradidit. Unde pro taliter per vona convenientia guadia ipsi disiio et petrus et iohannes presbiter dederunt, et mediatorem mihi posuerunt iohannes filius sergii de locum pau; et per ipsa guadia obligaverunt se suosque heredes tali ordine, ut amodo et semper omni tempore ad sua et de suis eredibus sit potestate eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant, et totum ipso arbustum abto tempore illut laborarent et cultarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiant non dispereant, et ubi meruerit, infra ipso arbustum arbores et vites pastenare et propaginare, illis vel suis heredibus illut ibidem pastenarent et cultarent, sicut meruerit: et per vindemie tempus faciant me vel meis heredibus scire, ut dirigamus ibidem missum nostrum, et illis vel suis heredibus abto tempore illut vindemiemus, sicut meruerit, et totum ipso vinum ibique ad palmentum illut inter nos dividamus per medium: ipso missum nostrum tollat eos medietatem, et illis vel suis heredibus tollat reliqua medietatem, et adsingnemus illorum ibidem organeum vonum da vinum, et illis organeum ipsum vonum conciemus, sicut meruerit, et reponant illut ibidem in ipso locum ballentino ad domus illorum, et ibidem reponant ipsa nostra sortione de ipso vinum, et faciant illis vel suis heredibus nobis vel ad nostris heredibus annualiter ipso vinum salbum, donec illut inde tulerimus, absque degeneratione et ingne, et ipso missum per tempus de vindemie, quando ibidem direxerimus ipso missum, illis notrire secundum sua possivilitatem; et si caballum ibidem adduxerit ipso missum, similiter illut nutrire et darent ei palmentatica, sicut meruerit, et que amodo et semper ibidem seminaberint, deant inde nobis annualiter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore amodo et in antea ipsa rebus lavorare et tenere illis non boluerint, inclita ipsa rebus laborata, et cultata remittant ad nostra vel de nostris heredibus potestate, faciendum inde omnia quod voluerimus. quod si taliter etc. Statuta multa viginti auri solidorum constantinianorum. et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius qui interfui. + Ego landenolfus + Ego maraldus me subscripsi + Ego iaquintus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.