useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLVII
Signature: DCLVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1012
  
x
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri waimari gloriosi principis, mense iunius, decima indictione. Ideoque ego mulier nomine anna relicta cuidam iohanni clerico de muntoru qui fuit filius grimi, sicut mihi congruum est, vona mea volumtate per hanc cartam ante presentia rademprandi iudici et alii testes per largietate landoni comiti nostro, quam et per voluntate landuli filius meus, in cuius mundium me palamfacio subiacere, donavi adque ad semper abendum confirmavi tibi maioni presbiteri et abbati hecclesie sancti maximi per vice iamdicte ecclesie inclita quarta mea, quod abeo in ipsa pecia de terra, cum aliquanti castanei in eodem loco muntoru, hubi cirione dicitur, quod modo per firma cartula tibi iamdicto maioni pro pars predicte hecclesie predictus filius meus venumdedit per has fines et mensuras: da pars septemtrionis fine predicte hecclesie, sunt inde passi nonaginta octo: de pede, quod est a parte occidentis, modicum pertangit in via que in ista mea donatione intrat, ab ipsa parte abet passi sedecim: a pars meridie abet passi nonaginta septem: a pars orientis abet passi triginta duo, totum ad iusto passum homini mensuratum; de ec vero rebus infra supradictas fines et mensuras inclitam quartam partem exinde tivi iamdicto abbati pro pars iamdicte hecclesie donavi, cum omnia infra se habentibus et cum vice de via sua, ad securiter et firmiter amodo et semper pars iamdicte hecclesie illut habendum, et omnia inde faciendum quod voluerit. Unde recepi a te iamdicto abbate launegilt tari duo in omnes deliberationes, unde guadia tibi dedi et iuxta lex nostre romanorum me ipsam quindiniiavi; et per eadem guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Et taliter scribere rogavimus te roderisius notarius, actum salerno. + Ego qui supra ragemprandus iudex + Ego qui supra lando.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.