useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCIV
Signature: DCCIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1018
  
x
+ In nomine domini anno bicesimo nono principatus domni nostri guaimari, et tertio anno principatus domni iohanni eius filii, gloriosi principibus, mense februarius, prima indictione. Memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesia sancti maximi, una mecum adesset roderisius adbocatorem nostrum, eo quod ante subscripti idoneis hominibus tradidimus ad plantandum abellanietum petri filio maraldi da pariti una pecia de terra bacua pertinentes predicte ecclesie de locum catenella, ubi priatu dicitur, per has fines et mensuras: a pars orientis fine limite, inde passi triginta quadtuor: a parte meridie rectum mensurati passi sexaginta sex: a parte occidentis fine predicte ecclesie, et inde passi quadraginta sex: a parte septemtrionis fine media sepe, inde passi biginti septem; et ab inde rebolbente in parte quasi meridie per media sepe inde passi decem et octo, et ab inde rebolbente in parte orientis, sicut et inde media sepe discernit usque ipso limite, indeque passi biginti octo, totum mensuratum ad iusto passum hominum; predicta vero pecia de terra per iamdicte finis et mensurie inclita predicto petri tradidimus tali ordine, ut amodo et semper ipse petrus et filiis filiabus suis natos nascentes sue potestatis illut teneant et dominent, et iusta ratione sue utilitatis sibi faciant, et totum illut pastenent abellanietum bonum et, ubi meruerit, seu per circoitum illut clusum abeant, et ad completi duodecim anni, ut amodo se compleant, ipse petrus, vel filiis filiabus suis, natos nascentes, adsignent nobis vel ad pars dicte ecclesie in iamdicta pecia tota abellanietum bonum factum, operatum, et cultatum et surtum, sicut de tantos annos et locus ipse meruerit, ut bene paread laboratum et cultatum, et iam abinde in antea illis illut laborent annualiter perfectum, quatenus proficiad et non disperead; et a quo abellane inde collexerit, faciant partibus nostre ecclesie scire annualiter, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis tote ipse abellane colligerent et seccharent, et inclita tertiam partem ad pars iamdicte ecclesie inde darent, et adducerent ille semper ad pars iamdicte ecclesie usque cellarium, quod abemus ibique in ipso locum: similiter et nuci, quod amodo et semper inde collexerint, medietate semper ille ad pars predicte nostre ecclesie adducant ad predictum cellarium, et medietate ipse cum due partis de ipse abellane sibi abeant; poma vero, que ibi abuerit, annualiter illis eas inde colligere, et medietate ipse nobis dare, et medietate sibi abeant; et de quod annualiter ibidem seminaberint, deant inde ad pars iamdicte nostre ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; missum vero, quod annualiter pars iamdicte nostre ecclesie illuc direxerit pro ipse abellane, illis eum nutriant secundum suam possibilitatem, donec pro ipse abellane recipiendum ibidem steterit; et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea illut tenere et laborare noluerint in supradicta ratione, remittant illut ad pars iamdicte nostre ecclesie operatum, sicut illis diebus meruerit, et illis licead inde exire cum causa sua que ibi abuerit, sine contrarietate de pars predicte nostre ecclesie. De qua per bona combenientia guadia nobis ipse petrus dedit, et mediatore nobis posuit petrus clericus filius quondam leoni qui residet propinquo porta elini; et per eadem guadia etc. Statuta mulcta viginti solidorum auri constantinianorum. tamen supradicta rebus ei tradidimus cum bice de bia sua, et hunc brebem scripsi ego romoaldus notarius. + Ego iohannes notarius me subscripsi + Ego petrus notarius me subscripsi + Ego iaquintus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.