useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXX
Signature: DCCXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1020
  
x
+ In nomine domini anno tricesimo primo principatus domni nostri guaimari, et secundo anno domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense ianuarius, tertia indictione. Memoratorium factum a nobis marinus filius petri romani, et iaquintus filius iohanni qui fuit de locum clusanu fines beneventi, eo quod ante ragemprandus iudex per combenientiam tradiderunt nobis ad laborandum raccho et romoaldus germani filii sassi inclite sortiones sue, quod est terra cum vinea et aliquanti castanei et inserti de locum capaczana, ubi sabuculo dicitur, quod eorum in sortione evenit da lando germano illorum, quod ipse racco vinea ipsa dividit in tertiam partem; unde ipse romoaldus compreensit ipsa sortione da pars occidentis per ec mensuria: de super capite fine ipso carbonario, inde passi triginta quinque, et a pars occidentis passi triginta nobem, de pede per medio ipso ballone passi triginta quinque; et ipse racco comprensit in sorte ipsa tertia sortione que est a pars orientis per mensuria: per ipso carbonario passi triginta tres, et in pede per ipso ballone passi triginta, et a pars orientis passi quinquaginta sex; et ipse lando compreensit ipsa sortione mediana per ipso carbonario passi biginti, et per ipso ballone passi biginti: tota omnis suprascripta mensuria ad iusto passum. Ideo, sicut diximus, ipsi racco et romoaldus tradiderunt nobis ambo ipse sue sortiones, tali hordine, ut amodo et omni tempore nos et nostros heredes, natos nascentes, inclite ambo ipse illorum sortionis nostre potestatis tenere et dominare, et ibidem abitare, et omnis nostre utilitatis iusta ratione ibidem facere, et inclite ipse ambo illorum sortiones temporibus suis laboremus et cultemus et propaginemus, sicut meruerit, et ubi meruerit, pastenemus per ipso bacuum, qui ibi est, cannietum et vinea, et sic omni tempore illut laborernus et cultemus, sicut locus ipse meruerit, ut bene pareat laboratum et cultatum, et salbum illut faciamus; et per tempore de vindemie faciamus illis vel eorum eredes scire, ut veniant, seu dirigant ibidem missum suum, et nos ipse illorum sortiones vindemiemus, et omnis vinum, et poma, et castanee, et insites ibique dividamus per medietatem, ipse castanee et insites secchemus, et sic ille dividamus: illis et suis eredibus tollant inde communiter medietatem, et nos medietatem; et de quod in ipso bacuum seminaverimus, demus inde illorum terraticum iusta consuetudinem de ipso locum; et quando ipso palmentum faciendum venerimus, deant nobis illis adiutorium duo tari boni; et quando ipsa casa faciendum venerimus, licentiam abeamus tam de lingnamina illorum, que ibi abunt, quam et de alia lingnamina nostra, et ibidem abitemus, sicut superius legitur. De qua per vona combenientia guadia nobis ipsi germani dederunt, et mediatore nobis posuerunt iohannes filius ursi pizulatu; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta decem auri solidorum constantinianorum. et unc brebem scribsi ego dauferius notarius qui interfui. Verumtamen memoramus, ut amodo et usque duodecim anni inclita illorum tradictio nostre potestatis teneamus per suprascripto hordine; et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea illut tenere et laborare noluerimus, liceat nos inde exire cum omnis nostra causa mobilia, que ibi abuerimus, scepto casa et palmentum que ibi fecerimus, et pergamus ubi boluerimus, sine illorum contrarietate, et inclita ipsa rebus laborata, quale illo tempore meruerit, ad eorum remittamus potestatem, faciendum quod bolueri. Hec omnia suprascripta fecit ipse romoaldus de ipsa sortione sua, una cum eum esse urso thio et adbocatorem eius, quod subiunxit ego superius dictus dauferius notarius. + Ego qui supra ragemprandus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.