Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXXX
Signature: DCCXXX
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1021
x
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari, et tertio anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense februarius, quarta indictione. Memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una mecum esset petrus comes filius quondam alfani, qui est unum de dominium ipsius ecclesie, eo quod ante subscripti testes tradidimus balsami de rota filio petri de rebus pertinentem ipsius ecclesie in locum rota, ubi pulbicianu bocatur, i sunt pecie due coniunte ex omni parte ad fine ipsius ecclesie; una ex ipse cum abellanietum per mensuria: a pars occidentis passi sexaginta: a pars septemtrionis passi septuaginta quinque: a pars orientis passi quadraginta: a pars meridie, sicut bia discernit, passi nonaginta duo; alia pecia, qui est castanietum, et rubulietum, et insitetum, et bacuum, totum in unum per ec mensuras: a pars occidentis passi quadraginta quatuor: a pars meridie quasi in oblico mensuratum, passi centum biginti: a pars orientis passi septuaginta sex, et rebolbente in pars occidentis passi octo, et sic rectum exientem in ipsa bia passi biginti quatuor, et per ipsa bia passi centum ad iusto passum omini mensuratum; per ista mensuria, et quantum ibi coniuntum abet rebus pars ipsius ecclesie, illut ei tradidimus amodo et usque quatuordecim anni completim ille, suoque eredes teneret illut sueque potestatis, et dominare, et illut laborare et operaret, sicut decet perfectum abellanietum, et, ubi meruerit et boluerit, ibi seminare, et ipso castanietum pro seminandum campare iusta ratione sine damnietate de ipso castanietum, et per tempore, quando meruerit, clusum ipsum abellanietum abere, et totum eos bigilare per tempore, et suo tempore abellanietum ipsum colligere et seccare, seu ipse castanee suo tempore et rubiole et insite exinde colligere et seccare, et ibique in rota ad casa sua dare ipse abellane per omnis annum ad pars ipsius ecclesie due sortis, suo tempore ipse insites et rubiole medietatem, ipse castanee tertiam partem dare ad pars ipsius ecclesie, de bictum, quantum ibidem feceri, dare inde terraticum ad pars ipsius ecclesie iusta consuetudo de ipso locum, ipso aliut sibi tollad; et, quando pars ipsius ecclesie illut ierit pro tollendum ipso frudium, illis eum nutrire cum animalis suique ecclesie secundum suam possibilitatem, et ipso bacum amodo illut pastenare castanietum; unde sua boluntate guadia mihi iamdictus abbas dedit ipse balsamus, et mediatorem mihi posuit seipsum et petrus germano suo; et per ipsa guadia obligavit se suoque eredes, ut si aliquit de omnia suprascripta contradisserint et talia ad pars ipsius ecclesie non adimpleberint, tuc per bona combenientia per ipsa guadia obligavit se et suos eredes componere ad pars ipsius ecclesie triginta auri solidos constantinos. Verumtamen memoramus ad ipsi quatuordecim anni completim inclita supradicta tradictio salba, et ipsum abellanietum laboratum et operatum rebertar ad pars ipsius ecclesie per supradicta guadia et obligata pena, et, ubi meruerit, amodo infra ipso abellanietum abellane illis pastenarent, quod scripsi ego iaquintus notarius qui interfui. + Ego grimoalt + Ego alderissi notarius me subscribsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXXX, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc730/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success