useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLIV
Signature: DCCLIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1023
  
x
+ In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domni guaimarii, et sexto anno principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, septima indictione. Ideoque ego iaquiuto filius quondam petri declaro me avere rebus, quod sunt terris cum bineis et bacuum cum dilecto et iohanne clerico, qui sunt filii mei, et sunt ipsis rebus in locum burgentie et per aliis locis per finibus lucanie, et congruum est michi de ipsis rebus inclita ipsa mea sortione quod est tertiam partem, bindere ad acto clerico filio quondam fasani et accipere exinde pretium, quod pro animam meam distribuam, pro eo quot congnosco me a gravissima infirmitate detentus, ubi nullam spem aveo ebadendi; et ideo, sicut michi congruum est, bona etenim mea bolumtate ante subscribti testes per anc quoque videlicet cartula benundamus, atque ad semper avendum confirmamus tivi iamdicto actoni clerico tota et inclita ipsa mea sortione de omnibus rebus quod est tertiam parte, quam et inclita ipsa mea sortione de casa de intus civitate caput aquis cum inclita ipsa mea sortione de omnibus movilibus meis, quot sunt organea et ferramenta et aliis movilibus, qualiter illut reliquimus in ipse case mee cum medietate de ipsa casa de predicto locum burientie, quod communiter residentes sum cum predicto iohanne clerico filio meus, et de ipsa movilia nullam perquiratis ad predicto dilecto filius meus, pro eo quot iam preteritis temporibus datam abuit inclita eius sortione de ipsis movilibus cum una casa in predicto locum, ubi modo residentes est, et liceat te iamdicto acto clerico et tuis heredibus predicta rebus dividendum cum ipsi filii mei, et inclita ipsa mea sortione de ipsis rebus, quod est tertiam partem, at vestra et de vestris heredibus beniat potestatem, et ipso movile cum medietate de ipsa casa de burientie dividendum per medietatem cum predicto iohanne clerico, et de ipsa medietate de ipso movile, et medietate de ipsa casa cum predicta tertiam partem de omnibus rebus meis cum inclita sortione mea de predicta casa de predicta civitate totum et inclitum beniat ad vestra et de vestris heredibus potestate, cum introitu et exitu et vice de via sua, et cum omnia intro se aventibus omnibusque inde pertinentes, at securiter et firmiter amodo et semper vos vestrisque heredibus illos, ut dictum est, avendum, dominandum, possidendum, et omnia faciendum que tivi tuique heredibus placuerit, sine omni nostra et de nostris eredibus aliqua contrarietate. Unde pro confirmandam et stabiliscendam hec suprascripta binditione, nunc a presente recepimus a te iamdicto acto clerico statutum pretium, i sunt tarenos aureos biginti in omnem deliverationem, sicut inter nos combenit: finitum est vero pretium ipsum, ut dictum est, aput nos ea ratione guadia tivi iamdicto acto clerico dedimus, et mediatorem tivi posuimus amatu qui fuit natibus de pantolisano filio quondam rodelgrimo; et per headem guadia per bona conbenientia obligo me iamdicto iaquinto et meos filios et eredes predicta binditione in omnibus, ut dictum est, illut tivi iamdicto acto clerico tuique filiis et eredibus defensandum da nos et da nostris heredibus, etiam et da illis hominibus et partibus qui pro nostris partibus emiserit qualiscumque causationis et da omnibus hominibus omnique partibus; et qualis tempore bolueritis per bos ipsos exinde siatis autores et defensores, bice nostra licentiam et potestatem aveatis cum ista cartula, seu cum quale alia monimen et rationem inde avere potueritis, in omnibus inde causare, et finem facere, et illut eos bovis defensare; nam, quando nos nostrique heredibus inde autores et defensores, bice nostra licentiam et potestatem aveatis in omnibus inde causare et finem facere et illut vobis vestrisque heredibus defensemus ab omnibus hominibus omnique partibus. Si autem taliter omnia, ut dictum est, illut tivi iamdicto acto clerico tuique heredibus defensare non potuerimus, aut si nos ipsos quomodocumque per qualecumque rationem illut vel exinde bovis tollere aut contrare, seu removere illos quesierimus, et quodcumque causationis atversus bos exinde preposuerimus per nos ipsos, quomodocumque per qualecumque rationem vel per summissam nostra; Ideo et per bona combenientia obligo me iamdicto iaquinto et meos filios et eredes predicta binditione in omnibus, ut dictum est, illut tivi iamdicto acto clerico tuique heredibus at conponendum, seu cui cartula ista vice vestra in manu paruerit, triginta aurei solidos constantinos, et cartula ista per invitis firme et stavilis permaneat per iamdicta guadia et predictum mediatorem. Tantum sceptuavimus exinde una pecia de terra cum binea in locum, ubi proprio lagustini dicitur, quod iam preteritis temporibus datum abuit at petrus presbiter ienero meus, qualiter illut modo est residentes; nam ipso aliut in supradicto hordine redeat at vestra et de vestris eredibus potestate. Et taliter scrivere rogavimus te romoaldo diaconum et notarium, actu caput aquis. + Ego grimoaldus me subscripsi + Ego mainardu presbiter + Ego iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.